BCCCAP00000000000000000000822
INFLUXUS PHILOS0PHIAE M0DERNAE IN SCRIPT0RES CAPUCCIN0S 149 scotismum 18 • Ipse ergo magis studet ut sit a vinculis cuiusque scholae líber, quam ut suo proprio systemati unitatem internam et cohaesio– nem systematicam imprimat. Doctrinam Cartesii cognoscit et simpli– citer reicit: « ... Novissime surrexit quidam auctor nomine Cartesius, qui conatus est de novo evertere totam philosophiam Aristotelis, S. Thomae, S. Bo– naventurae, Scoti, Alberti Magni et omnium pene philosophorum, excogitando nova principia rerum, ex quibus omnia se explicare falso sibi persuadet. Vir sane eximii ingenii, ut patet ex eius scriptis; unde dolendum, quod suam solertiam non ad ulteriora applicaverit, prae– sertim cum reapse nihil videatur ab atomistis differre. Fusius et per– docte refutatur hic auctor ab Antonio Goudin hic q.2, art.4, nobis sufficiat ejus dogma parumper intelligere et paucis rejicere » 19 • Versus finem saec. XVII scriptis theologicis Gervasii abundanter potius utiutr Franciscus M. Caesens a Bruxelles (1665- 1713 ), qui re vera plura loca simpliciter a Gervasio transcripsit 2 º. 2. - Forma speculationis tempore illuminismi Cum transitu in saec. XVIII nova elementa in speculationem philosophicam ingrediuntur, et novam speciem ei tribuunt. Re vera auctores capuccini iam in saec. XVII tendentiam manifestant sese libere in philosophia movendi, et in hoc cum habitudine philosophiae modernae partim conveniunt. Talis ad libertatem tendentia potest dici, antea vidimus, proprium quid Ordinum religiosorum, qui saec. XVI nati sunt. Hoc absque dubio supponit iam aliquam fiduciam in intel– lectum, qualis antea maxime in parte augustiniana scholasticae non admittebatur. Attamen animadvertendum est quod versus finem saec. 1s « Pro sententiis thomisticis citavi communiter Antonium Goudin, Ordinis Praedicato– ru1n praeclarum recentiorem thomistam. Pro scntentiis scotisticis vero Bartholomaeum Mastrium, Ordinis Fratrum Conventualium, valde laudatum et subtilem scotistam. Et Jicet utens plena libertate circa sententias amplectendas, subinde contra illos, subinde contra istos, cum aliis teneam: hoc tamen semper intelligendum volo cum omni reverentia et respectu... » (GERVAsrns, Cursus I, Praefatio). « Quaenam sit omnium philosophorum optima secta? Respondeo. Thomistas laudare suam, scotistas suam, et quemcumque suam; sed eorum sectam nobis videri optimam, qui nulli sectae addicti non ita iurarunt in verba magistri... I-Ianc proinde et nos, utpote in hac materia liberi, si Dcus dederit, sequemur... » (Cursus phi– losophicus I, 8). 10 Cursus philosophicus II, 34. Suam expositionem doctrinae Cartesii Gervasius (ibid., 34-37) partim sumit a Cartesio et partim a Goudin. 20 In opere suo quod inscribitur Cursus theologiae capuccino-seraphicae tripartitus secundum inconcussa tutissimaque dogma/a sanctorum Augustini, Bonaventurae ac Thomae breviter collectus et compendio traditus, Ghent 1698-1701, P. Franciscus a Bruxelles multum utitur scriptis P. Gervasii eaque saepe citat. Sed notandum est quod in editione operis Ghent 1715 ex titulo operis disparent verba « secundum inconcussa... Augustini, Bonaventurae ac Thomae ». Insuper in hac eadem editione non occurrit amplius nomen P. Gervasii a Breisach, quamvis textus fideliter ex libro Gervasii transcripti remaneant nomine eiusdem omisso, immo in ista editione an. 1715 P. Franciscus abundantius a Gervasio sumit.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz