BCCCAP00000000000000000000822
148 HADRIANUS BORAK congregatis. His adiungit aliam regulam cartesianam, quod scil. (in contingentibus) enumerationes semper faciendae sunt in inductione adeo completae, ut certi simus nos nihil de elementis numerandis reliquisse. Dubium methodicum Cartesii tamquam methodum univer– salem non acceptat, nihilominus amplectitur principium docens nos de omnibus posse dubitare praeterquam de: cogito, ergo sum, cum hoc idea clara et distincta cognoscatur. Etiam relationem ínter animam et corpus Casimirus explicat ali– qua dependentia externa et dynamica, omnino in sensu parallelismi psychophysici cartesiani1 5 • Insuper approbat doctrinam Cartesii de animal-machina; doctrinam de cognitione e contra habet essentialiter nominalisticam, quam sumit a K. Digby (1603-1665) et E. Maignan, O.Minim. (1601-1676). Physica P. Casimiri est atomistica et mechanisti– ca; in interpretatione atomi magna ex parte sequitur sententiam Gassendi (contra Maignan), et cum Gassendi defendit (contra Carte– sium) exsistentiam vacui. Casimirus praeterea primus inter scriptores capuccinos acceptat a Galilaeo interpretationem mechanicam motus; tamen re vera G a u den ti u s Bon te m pi a B res c i a (1612- 1672) melius quam P. Casimirus cognoscit scripta Galilaei, Kepler et Copernici. Ideo propter influxum nominalismi et cartesianismi eius speculationis methodus habet indolem mathematicani, quamvis natu– ram circa quam speculatur secundum principia physicae atomisticae interpretetur. Tandem C ar o 1u s J o s e p hu s a Troy es ( Tri - ca s sin u s; t 1686) praebet primus confutationem systematicam philosophiae cartesianae 16 • Gervasius Brunck a Breisach (1648-1717) est auctor notissimi libri manualis 17 , qui in saec. XVIII praesertim in Helvetia, Germania et in Austria adhibetur ut liber textus in scholis philoso– phiae. Gervasius illis scriptoribus capuccinis adnumerandus est, qui versus finem saec. XVII valde diffusam, prout antea diximus, in scholis ecclesiasticis tendentiam sequuntur, ut nempe sint independentes a scholis saec. XIII et XIV. Ideo hi auctores satis libenter sibi adscri– bunt positiones doctrinales suarezianas. Gervasius continue movetur in duplici via: thomismo et scotismo, cum praevalenti adhaesione ad 15 Atomi peripateticae VI, 179. P. Casimirus quidem admittit animam esse formam corporis, attamen sua notio formae omnino opponitur notioni scholasticae formae. Forma secundum ipsum non est comprincipium essentiale determinans in re composita, sed solum pars nobilior et activa (cf. Atorni peripateticae VI, 178). 16 La philosophie de Monsieur Descartes contraire ií la foi catlwlique avec la réfutation d'un imprimé fait depuis peu pour sa défense, París 1682. 17 Cursus philosophicus brevi ac clara methodo in tres tomulos distributus ... Solodori 1687. Aliae editiones: Solodori 1697, 1732; Coloniae 1699, 1711, 1734. Edidit praeterea integrum cursum theologiae qui inscribitur: Cursus theologicus brevi et clara methodo in tres partes et sex tomulos distributus ... Solodori 1689-1691. Bibliographiam cf. in Lexicon capuccinum, 682.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz