BCCPAM000543-2-03000000000000
Compendium Missionum 85 IIS ISS ISR. SISI LIS LIL » - IT III servitute multorum animae erectae fuerunt; nam illas insidiator verecundiae vinculis in confessione mancipatus fuerat, 66. Omnia haec duos ante annos, cuidam fuit animae reve- latam esse id in tempus futura; cumque hoc ex tune pluribus innotuisset, ut Patres Missionarios ibi viderunt appulisse, verbis illis fidem habentes, quod ob plurimorum salutem, omniumque utilitatem eos Deus misisset, certo etiam crediderunt. Sed cal- lidus noster hostis illarum gentium fervorem, ac devotionem impedire volens, Patrumque labores frustrare, non sinebat ra- bidus insidias eis tendere, licet saepe saepius techna et dolus in auctorem recidebat, ut hoc in casu accidit, Dum quaedam mulier, quae in ipsius Daemonis captivitate annos circiter viginti fuerat (quia quaedam tacuerat in confessione peccata), conscientiam suam stricte examinasset, ut recte confiteretur, sicque culparum suarum veniam a Domino possit impetrare; nocte illa nequissimus ei fallax spiritus apparuit, ac ita dixit: In vanum, mulier, laboras: scito ergo quod iam ad inferos damnata es a Deo, consequen- terque aeternae salutis spes tibi nulla relinquitur. Sed nondum loqui malignus ille finierat, quando ecce ibi etiam quidam Ca- puccinorum indutus habitu apparuit, ac mulieri dixit: Cognoscisne perfidam hune qui talia tibi est affatus? Cui illa respondit: Non, Tunc ille Crucifixum, quem sub mantello degebat, discooperiens, dixit: Nunc quis malignus iste sit, scies. Sed seductor ille ad Crucifixi conspectum rabidus ac territus evanuit, similiterque vix ille, Qua stupefacta mulier visione, ad Patres Missionarios statim abiit, ac omnia, quae ei nocte illa acciderant, referens, culparumque suarum poenitens facta, postquam uni eorum rite eas in confessione aperuisset, absolutionemque obtinuisset, om- nibus repente laetitiis incessit, et exinde Dei semper obsequio intenta (sicuti alii multi) permansit, 67. His ergo ministeriis Patres praedicti dediti tredecim menses consumpserunt; quo tempore Ecclesiam reaedificarunt, in eaque exercitia quotidie spiritualia fieri statuerunt, Omnes oppidi illius gentes salutaribus suis operibus ac doctrinis etiam Deo praepararunt. Sed cum subditorum ratio eos jam suam ad Provinciam restitui cogeret (non eorum sine moerore viscerum), illas paulatim gentes de hoc monere, iustum esse iudicantes, sic fecerunt, ipsis promittentes se omni studio ac diligentia cu- raturos esse, ut eis Sacerdotes, qui suarum in animarum cura
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz