BCCPAM000543-2-03000000000000
84 Provincia Baetlica LOL LIL LTL LS =L LLL LLL LLL sionarii ibi decreverunt permanere, ac per 13 menses de facto commorati sunt, Quae eis hoc tempore acciderint, longum est referri, ideo solum aliqua ex eis quae in libello quodam ab ipsis ad Sac. Congregationem seripto constant, referemus. Primo as- serunt numquam gentes illas, in extremo vitae periculo salutarem alicui opem ferre; nec Sacramenta Eucharistiae pro viatico, et Extremae Unctionis ministrare; nec extremum morientis spiri- tum piis adhortationibus excipere; nec aqua benedicta.aspergere vidisse: immo quid aqua benedicta esset ignorabant, et conse- quenter ad quid illa fideles utebantur. Nunquam alicuius defuncti exequias ecclesiasticis caeremoniis facere viderant, 64. Cum ergo praedicti Patres illam in populum pedem in- tulissent, duas ibi personas periculoso morbo laborantes invene- runt, in quarum salute tam spirituali quam temporali procuranda, omnem impendere industriam ac diligentiam curarunt, Una vero earum postquam Viaticum ei Extremamque Unctionem dedissent, et ipsius animam Deo ecclesiastico ritu commendassent, e vita decessit: cuius cadaver suo tempore etiam catholico more tu- mularunt, Cumque gentes illae omnia haec, quarum ad ipsarum usque tunc nihil aures pervenerat, vidissent, admiratione affectae, simulac dolorem, quo cruciabantur se videre tantis bonis privari, premere non valentes, rustice sed plane lacrymis potius quam verbis explanarunt; a Patribus illis ex animi sententia postu- lantes, ut secum dignarentur aliquantulam permanere, ut possint cis Christianae fidei rudimenta tradere, fidei mysteria exponere, ac pro eorum captu explicare. Et hoc eos impulit ut ibi rema- nere decreverint. 65. Quanta gentes illas laetitia haec Patrum resolutio affe- cerit, ex suis erga illos factis potest conjici; nam etsi (ut dictum manet) omnes erant pauperrimi, ex eo tamen quod unusquis- que habere poterat, ne Patribus ad sustentationem deesset, sibi detrahebant, etsi necessaria. Patres vero ipsis sedulitatem hanc gratificari cupientes, magnopere in eorum spirituali instructione laborabant: omnes quotidie doctrinam Christianam- docebant, peccata confitentibus aures iucunde praebebant, et ut totius anteactae vitae omnium noxarum per confessionem, expiationem facerent, eos modo, quo conscientiae examen facere deberent, ins- truebant; quotidie Sacrum celebrabant, quibus nullus deerat, nisi gravis aliquem necessitas cogebat. Sicque a Daemonis diuturna
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz