BCCPAM000543-2-03000000000000
Combpendium Missionum ”Q i: III III Dale residebant (quorum jam ob R. P. Vice-Praefecti absentiam, istius R. P. Gaspar Hispalensis vices agebat), nimio tam ino- pinato eventu perculsi dolore, quid tunc facere deberent du- bitabant: maxime scientes, quod praedictus Vicarins Generalis, saecnlarisque judex, cum eis manus injicere non possent, tamen ¡lle sub poena excommunicatiónis omnibus Catholicis Romanis, qui commercii gratia locis in illis habitabant, a quibus etiam victus ratio Fratrúm pendebat, nam Gentiles ¡Hi, tum ob eorum summam inopiam, tum ipsorum ob barbariem nil illis minis- trabant, Fratrum communicationem ac familiaritatem inter- dixerat. 51. His ergo ponderatis, R. P. Gaspar se oleum et operam perdere sic ibi permanere, esse iudicans: ac etiam magnae de- liberationis rem esse conoscens: Quae ratio ineunda esset; Mis- sionarios omnes in consilium super hoc convocare decrevit, statimque executioni mandavit. Cumque omnes undecim in fhamine Gambia convenissent, postquam rem bene perpenderunt, omnium fuit opinio, se iuxta facultatem a Sac. Congregatione ipsis factam (ut supra num, 15 diximus), ad fluvium de Marañon, seu Áma- zonas conducere, illis Nigritarum Regnis posthabitis, eis licere; nam iam ipsi erga illa nihil ultra praestare debebant. Cum ergo ipsiusmet Bartholomaei de Medina navis, qua ibi omnes Missio- narii appulerant, vela ad Indiarum Carthaginem transfretandum die 25 Junii anni 1647 datura ventis esset, in eam conscendere statuerunt, ut ¡llic transfretarent; quod praedicto Bartholomaeo maegnam laetitiam attulit, ac eis studium suum et operam pol- licitus fuit, 52. Sed paulo post omnibus ad profectionem paratis, R. P. Seraphinus de Leon, Paterque Antonius de Ximena licet ¡am senex ¡lle, amboque morbis confecti, Sac. Congregationis mentem HI.mi Dom. sui Secretarii Epistolae verbis expressam prolixius expendentes; ut hanc adamussim adimplerent, ac etiam ¡ustis sociorum rationibus in suffragatione non defuissent, ibi ambo statuerunt, aliis abeuntibus permanere. Nam quamvis messem ad tantam paucissimi essent operarii, tamen aliqui erant, ac etiam facilius duo media acquirere poterant ad sustentationem necessaria, quam si plures essent, R. P. Gasparem aliosque socios de sua deliberatione monuerunt : et licet pro tunc omnibus hic sermo displicuit, tandem in ea convenerunt, eisque omnibus ad
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz