BCCPAM000543-2-03000000000000
Compendium Missionum 61 et plenarie subrogamus: commonentes insuper, et per viscera misericordiae Dei nutu obtestantes, ut talem in huiusmodi tam strenuo Evangelicae villicationis opere te exhibeas, qualem ta- lenta nunc tibi ad negotiandum concredita exposcunt, et de severiori Regulae tuae disciplina, quam profiteris (gratia Dei supra id quod petimus aut intelligimus desuper cooperante) Nobis merito pollicemur, Animum quippe nostrum spes pulcher- rima fovet, quod quamvis messis multa sit, euntes autem Ope- rarii pauci, fore tamen in agro Dominico copiosas segetes; ex quibus eorum manus, benedicente Domino, plenae manipulis vi- deantur, iuxta propheticum sermonem: Venientes autem venient cum exultatione portantes manipulos suos. Vide igitur (ut Apos- toli verbis utamur) Ministerium quod ,accepisti, ut illud im- pleas in Domino. Ipse autem misericordiarum Pater et Deus totius consolationis, qui incrementum dat ei qui rigat et plantat, gressus vestros dirigat in viam pacis, et prosperitatis, ut istud divini Verbi semen in terram bonam cadens, centuplum afferat, utque in diebus nostris ad supremum, et Apostolicum culmen redituri, fructus frugum Justitiae Vestrae in sui Nominis exal- tationem et gloriam referamus. Interim tamen benedictionem Nostram Vobis omnibus, et Vestrum singulis permanenter im- partimur, Datum Matriti Toletanae Dioecesis, anno Domini 1646, Nono Calendas Novembris, Pontificatus Sanctiss, praedicti Domini Nostri Papae anno tertio. 24, Omnibus iam paratis, in Luciferifani Conventum Missio- narii omnes convenerunt, scilicet: R, P, Emmanuel Granatensis, Praefectus; R. P. Gaspar Hispalensis; R, P. Seraphinus de Leon; P. Antonius de Ximena; P. Didacus de Guadalcanal; P. Ludo- vicus de Priego; P. Joannes Hispalensis; P. Joseph Ulyssipo- nensis; P. Franciscus de Vallecas; P. Joannes de Vergara: Sa- cerdotes; ac Fr. Andreas Hispalensis Laicus, R. P. Gasparis ; Fr, Michael Granatensis; Fr, Ildephonsus de Velez seu Macharaviaia; et Fr. Blasius Hardalensis: Laici aliorum socii; socíiu omnes 14, Hi ergo magno civium comitatu, ipsomet etiam Ex.mo D. Duce de Medina Celi concurrente, e Conyentu nostro proces- sionaliter ad maris littus, ut in navim ascenderent, laetabundi exierunt, 25. Erat tunc temporis ipsiusmet Conventus Guardianus P, Franciscus Cordubensis, Concionator insignis, qui in ipsomet
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz