BCCPAM000543-2-03000000000000

60 Provincia Baethica ILL ISLA LIS se suffici, instanter Tlllmo Nuntio petiit, ac per sequens Decre- tum obtinuit, 23. Julius Rospillosi Dei et Apostolicae Sedis gratia Ar- chiepiscopus Tarsensis, et Sanct. D. N. D. Innocentii Divina Providentia Papae X, dictaeque Sedis in Hispaniarum Regnis cum potestate Legati de latere Nuntius, Juriumque Camerae Apostolicae Collector Generalis; necnon ad infrascripta a Sacra Congregatione de Propaganda Fide Commissarius specialiter de- putatus: Dilecto Nobis in Christo Fr. Gasparo de Sevilla, ex- Provinciali Andaluciae Ordinis Minoram $. Francisci Capuccino- rum professori, Salute in Domino, Inter multiplices muneris nostri curas, quibus assidue pre- mimur, ad ea libentius cogitatum nostrum dirigimus, quae ad animarum salutem procurandam, praesertim earum, quae in tenebris et in umbra mortis sedent, divinamque cultum, auxi- liante Domino, ubique propagandum, dignoscimur pertinere; atque ea sedulo experimur, quae circa id in illo conspicimus salubriter expedire. Cum itaque, sicut accepimus, Sac. eadem Congregatio, zelo honoris Dei et salutis animarum commota, duodecim viros ex tua Familia et Provincia plenos bonis ope- ribus, et ardenti in Deum et proximum charitate, in Regna Nigritarum iuxta Meridionalem Africae plagam pro Infidelium inibi commorantium ad fidem Catholicam conversione mittendos curaverit, pariterque decreverit: Unus ex eodem duodenario numero, videlicet Fr. Sebastianus de Sancta Fide legitime im- peditus progredi nequeat, aliusque pro feliciori ejusdem Missionis prope diem inchoandae expeditione, sit in eius locum sufficien= dus, et subrogandus: Nos ex speciali Rescripto ejusdem Sac, Con- gregationis ad id sufficienti facultate muniti, te, qui a dilectis filiis Ministro Provinciali, et toto ejusdem Provinciae Diffinitorio per eorum patentes litteras ad huiusmodi Angelicum, imo Divi- num opus caecas proximorum mentes illaminandi, atque Apos- tolicum Ministerium Verbi Dei seminandi, Nobis propositus et commendatus fuisti, quique a fide dignorum etiam testimonio de tuis zelo, charitate et fervore, aliisque virtutibus multipli- citer commendaris, ac de cuius prudentia, et in rebus agendis dexteritate multum in Domino confidimus, ut ad eamdem Mis- sionem una cum aliis consociis pergere possis et valeas, in locum Sebastiani praefati, auctoritate nostra sufficimus, substituimus,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz