BCCPAM000543-2-03000000000000
Eo , ES Sos : sus - 50 Provincia Baetlica yenerit, et quod a Sacra de Fide Prop: ganda Congregatione illius ad Congum Missionis laudatus Pater Bonaventura Prae- fectus erat constitutus, cum facultate sibi adsociandi illos ex Reformatione nostra Fratres, qui tam eximium ad opus se sa- crare animum haberent; quamvis Pater idem Joseph tunc tem- poris huius Provinciae Definitor, ac Conventus Malacitani Guar- dianus esset, Rev, Patri Bonaventurae scripsit, desideria quibus, se ad infideles in Fide Catholica instruendos conferendi, aestua- bat, patefaciens; humiliterque petens, ut ¡llum hoc ad ministe- rium in socium admittere non dedignaretur; quod magnae R. P. Bonaventurae laetitiae fuit, Et quamvis Ven. ac R. P. Ber- nardinus Granatensis, qui Provinciae huius Provincialatu com- pleto Matriti forte tunc aderat, enixe ut non admitteretur R. P. Josephus ad illam Missionem plurimum laboravit; nihil ¡li profuit, nam praetactus R. P. Bonaventura ab 1ll.mo- Domino Apostolico tunc in Hispaniarum Regnis Nuntio petiit, ut P, Jo- sephum laudatae Missioni Apostolica auctoritate, interim quod a Sacra de Propaganda Fide Congregatione hoc fieret, aggre- garet, quod et uterque fecit. 4, Dictus Rev. Pater Joseph Antiquariensis primogenitus huius Baethicae Provinciae filius erat, qui iam sacerdotali di- gnitate insignitus (ut dicto num. 113 retulimus) nostrae KRefor- mationi nomen dedit: vir sane doctrina pollens, ac omni virtu- tum genere fulgens, atque ideo Novitiorum Magisterium annos per multos exercens, Fratres omnés ut omnium Patrem amabant, ac pari studio colebant. Qua ratione, simul ac ut Provincia haec tanto in perfectionis schola, Seraphicaeque observantia Regulae non privaretur Magistro, Ven. Pater Bernardinus omnium volens moestitiam, quae ipsos tanti viri absentia aflectura erat, aver- tere, pro viribus ut non admitteretur, decertavit. 5. R. P. Bonaventura Patri Josepho, fervidum ipsius desi- derium gratulans, optatum Missionarii de Propaganda Fide ti- tulum misit, quem illo maxima animi laetitia excepit; et tam in ipso, quam in aliis eflectus mirabiles produxit. Nam quemad- modum parvum fermentum totam massam cui injicitur corrum- pit, ac minutissima ignis scintilla magnam sylvam incendit; sic infidelium animarum ad salutis semitam reductionis zelus, qui in P. Josephi pectore latebat, omnium fratrum corda inflamma- vit, dum se patefecit, ut jam felicitatem ipsius invidentes, nihil
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz