BCCPAM000543-2-03000000000000

Fundationes Conventuum 39 SISI ISSISISSL LOIS SLU IU IIS venissent, Domum, Ecclesiamque Immaculatae Virginis Mariae Conceptioni ritu solemnissimo dicarunt. In hoc Monasterio pro nunc 25 Sorores Deo famulantur sub primitiva S, Matris Clarae absque dispensatione ulla, Regula, quae S.* Crucifixi de Roma vocatur. Cui etiam additum est (et stricte tres praetacta Mo- nasteria servant) perpetuum jejunium, quod a $, Sede appro- batum fuit ad preces Ven. Catharinae de Lara Matritensis Monasterii Fundatricis. 34. Cony. Hispalensis 4. Die 9 Januarii anni Dom. 1701, Metropolitanam Patriarchalemque Ecclesiam Hispalensem 111,mo ac Romo DD. Jacobo de Palafox et Cardona gubernante, cum die Y Decembris praecedentis anni 1700 e Caesaraugustano Ca- puccinarum Monasterio (hispanice del Convento de Capuchinas de la Ciudad de Zaragoza) Ven. M. Josepha de Palafox et Cardona Ex.mi D. Marchionis de Ariza filia, ac praedicti Jllmi Archie- piscopi soror, una cum M. Andrea Seraphina de Moncayo ef Palafox, ipsorum ex sorore (marchionissa scilicet de Coscosuela) Nepote, aliisque quatuor sororibus exiisset, praetactam civitatem Hispalensem devenit; quibus ab Hllmo Archiepiscopo, omnique civitate benignissime acceptis, Monasterioque funditus exstructo, ejus Ecclésia S. Rosaliae Virgini Panormitanae ledicata fuit, Ex tunc quamplurimae ibi tum virtutibus, tum nobilitate prae- clarissimae semper virgines resplenduere, ac pro nunc 35 vitam sanctissime degunt, 85. Conv. Portus S. Mariae 5. Anno Domini 1730 die 16 Ja- nuarii, M. Josepha Antonia Melero (una ex ¡llis quae Hispalim de Caesaraugustano Capuccinaram Monasterio venerunt) aliis cam suo Hispalensi templum sive quinque Sororibus, quarum una novitia erat, e Coenobio exiit, et die 19 mensis ipsius ad Juno: Menestes portum, vernacule Puerto de Santa Maria, accessit ; ibique ab Ex.mo DD. Ludovico de Salcedo et Ascona, Hispalensi Archiepiscopo, pro ipsis Monasterio ac Ecclesia sub titulo S, Mi- chaelis Archangeli fabricatis suis sumptibus, religiosissime vi- vunt 31 Sorores, quae S, M. Clarae Regulam, in aliquibus a SS.mo D, Ñ.ro Urbano VIII temperatam, ac Monasterii ipsarum Caesa- raugustani Constitutiones (sicuti Conventus Hispalensis Sorores custodiunt) in omnibus servant, ac pro ultimo perfectionis gradu acquirendo strenue Jaborant.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz