BCCPAM000543-2-03000000000000
Fundationes Conventuum 23 Ecclesia B.mae Virgini Dei Genitrici Mariae in suae Immacu- latae Conceptionis Mysterio fuit dicata. In hujus autem Con- ventus erectione notanda non defuere. Nam cum locus, seu situs Ven. P. Severo a Senatus Legatis pro Conventu construendo datus (ipsis bona fide agentibus) ad cujusdam Tllmi Equitis DD. Joannis de Padilla, scilicet, Maioratum pertineret, ipseque absens esset, accidit quod dum fundamenta jacerentur, ad ejusdem domum rediit; de hocque admonitus, illud aegre tulit, nam ¡li infacetissime cessisse credidit; et ideo acerbitatis suae fabros in coementarios evomere virus voluit; sicque inchoata peragere prohibuit. 51, Quantum eventus hic Ven. P. Severum aMlictaverit, ampli- ficationi excedit; sed cum ob causam dicendam statim ad prae- dictam Equitem, spe ductus, quod ¡lle de re, absque dolo facta, edoctus, solutum dimitteret, properasset; alium ab expectationo exitum res habuit. Nam praeterquam quod surdas ¡lli satisfa- cienti simulque deprecanti aures praebuit, ira flagrante, Ven. Patrem fastidiose rejecit; quod iteram atque iterum Dei Servus aequo animo sustinuit, Tertio vero ad illum Ven. P. venit, sed aeque similiter heros illi restitit. Tunc Dei famulus prophetiae (ut paulo post eventus ipse declaravit) spiritu refertus, Equiti sic est affatus: Seito, TMMome Domine, quod non mihi, sed Sera- phico P. N. Francisco a te postulanti repulsam das: Caeterum mihi crede, tempus. et non sero, veniet, cum tu, filiique tui Ca- puccinorum Conventu indigeatis, Quae verba pro illo tune sto- machum magis ¡lli moverunt, quam iratum ¡llius animum mi- tigarunt; nam, verborum sensum non capiens, credidit quod timorem incutere volebat, minitans, se, suosque filios in summas rei familiaris angustias esse redacturos, quam ob rem oculos retorquens, acerbe Ven. Patrem dimisit, 52. Postea vero ipse D. Joannes se in consilium adhibens, remque etiam atque etiam considerans, superiori cor ejus tactum pulso, in mentem rediit, statimque Ven. Patrem quaerens, de inofficioso facto veniam humiliter deprecatus est, facultatem ipsi faciens, ut incoepta perficeret, ad quae suum studium, ac operam absque ulla tum ipsius facultatum, tum ipsiusmet laboris excep- tione, etiam Patri Severo pollicitus fuit. Itaque Conventus fabrica continuata fuit, atque loco in eodem, qui vernacule Barria vo- catur, fuit conclusa. Non multo transacto tempore ipse DD. Joan-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz