BCCPAM000543-2-03000000000000
22 Provincia Baethica 19, Quantum vero sua ab origine, Regulari observantia, Sanctitate, Litteris, aliisque excellentiis praefuerit, Epitheton ipsum, quo omnes inter Provincias haec Baethica gaudet (nam ut num. 40 retulimus, Sancta antonomastice est vocata), satis ¡illud patefacit. Quod elogium non immerito possidet; nam licet majo- rum nostrorum modestiae, humilitatisque sub specie in claris- simos hujus Provinciae filios, ac res ab ipsis gestas (dignas absque dubio scitu) posteritatis memoriae consecrando, tam nimia fuérit omissio, quod fidem excedit; aliquorum tamen, qui omni ex capite Provinciam illustravere, in dicti confirmationem, me- moriam breviter faciemus. Sed primo fundationum Conventuum tam Fratrum, quam Monialium (licet hae non sint Ordini sub- jectae); postea virorum tum virtutibus, tum litteris, tum genere illustrium; ac loco ultimo Missionum, quas in Africa habuerit, ac pro nunc in America habet, clare ac distincte Cathalogum statim damus. NOMINA CIVITATUM AC OPPIDORUM IN QUIBUS a TT Ni TNT/IDTTAR A TTm Y ARATDITOAO TNTATDITAT C JCCINORUM AUT CAPUCCINARUM BAETHICAE PROVINCIAE FUNDATI SUNT CONVENTUS tam hispanice, quam latine. 50, Conventus Antiquariae 1. Antiguaria latino, antiquitus Syngilia, hispanice Antequera, Civitas (in spiritualibus Malaci- tano Episcopo subjecta) nobilissima ac celeberrima est, sita tria inter Regna Cordubense, Hispalense ac Granatense, quin eorum nulli pertineat, ideoque vernacule dicitur Mostrenca. Haec, ut dictum manet, prima fuit quae votis respondens eventus, Capuc- cinis in Baethica fundationem offerens, illorum Conventum habuit. Qui primo fuit fundatus prope Aediculam B.mae Virginis Mariae vulgo de la Cabeza, an. 1613, ut supra dictum manet; ejusque
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz