BCCPAM000543-2-03000000000000

Origo Provinciae 91 dubitatur, V. P. Franciscum Hispalensem hujus Almae Baethicae Provinciae etiam Fundatorem esse, visum nobis fuit huic dubio satisfacere. Et supposito quod de filiatione hujus Baethicae Pro- vinciae num. 17 dictum manet, historice loquendo dicimus, dictum V. Patrem Franciscum an. 1606 a R.mo P. N. Sylvestro de Assisi tune nostri Ordinis Ministro Generali ad Matritum missum fuisse, ut P. Michaeli a Pintia seu Vallisoleto, qui ad fundationes in Castella sollicitandas a R. P. Bonaventura de Catanzaro, trium Galliae Provinciarum Visitatore, Hispaniae vero stabili Commis- sario missus fuerat, juvaret. Hinc cum P. Francisco de Biatia (vernacule Baeza), eamdem ob causam V. P. Franciscus Hispa- lensis ad Giennium (hispanice Jaen) in Baethica venit. Erat ¡llic tunc Episcopus Il, D. D. Santius de Avila, qui cum illum au- disset praedicantem (totaque simul civitas), ipsius doctrina, mo- destia, ac religiositate allectus plurimum, ut ibi Conventus pro Capuccinoram habitatione erigeretur, laboravit, Pro quo etiam Civitatis Capitulum eodem an. 1606 decretum fecit, quo Legatos suos nominavit, ut ipsiusmet Civitatis nomine ad Conventus fun- dationem a Rege Catholico licentiam impetrassent; et licet pro illo tune labor frustra fuit, ob rationes num. 1 tactas, ipsa Gien- nensis Civitas in offerendo nobis fundationem tam in Baethica, quam in Castella tune temporis esse primam neutiquam privari potest; consequenterque nec Fundatoris gloria dictus V. P, Fran- ciscus Hispalensis, ut jam diximus, 48. Primus hujus almae Baethicae Provinciae (ut num, 5 dictum manet) Conventus (quidquid R. P. Josephus Matritensis R, P. Marcellini de Pisa traductor, Lib, 3, 4 part., Cap. 18, num. 128, fol. nobis 211, dicat) fuit Antiquariensis, ad cujus erectionem ibi V. V. P. P. Severus de Lucena, et Josephus de Linares ve- nerunt, Secundus fuit Granatensis, fueruntque ipsius Fundatores dictus V. P. Severus, ac V. P. Franciscus Hispalensis, et R. P. Bernardinus de Quintanar; qui duo a R. P. Seraphino de Po- litio fuerunt missi ut praedicto V. P. Severo in ipsiusmet (Gra- natensis Conventus erectione comites se darent. Una tunc etiam venerunt Fr, Laurentius del Campillo, ac Fr. Martinus Hispa- lensis, qui merito omnes inter celebres virtute viros locum tenent, R. P. Politius ipsum V. P. Franciscum Hispalensem in praetacti secundi huius Provinciae Baethicae conventus primum Praelatum constituit. Cur ergo gloria poterit ipsius Provinciae Fundatoris privari? vel saltem Confundatoris?

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz