BCCPAM000543-2-03000000000000
12 Provincia Baethica moravit; utpote et propria nobilissimas felicitate, et clarissimas prae cacteris Evangelicae Religionis praestantia, cum in una aethici Centurionis fide, teste Beda, Fides totius Ecclesiae Ca- tholicae designata agnoscitur: Merito per Centurionem Fides Ecclesiae designatur, quae Dei Filium, tacente Sinagoga, confir- mat, ait Ven. Beda in hunc locum. 27. Hispaniam, observandum est, ob ingentes opes, et rerum omnium abundantiam tum sacris, tum prophanis litteris summo- pere commendari, Unde Hispanenses vocari solent: Ditissimi populorum, seu Opulentiores populi. Et quidem universe Hispa- nicas divitias Sacra Scriptura commendat, 1 Machab., Cap. 8, vers. 3: Et audierunt quanta fecerunt in regione Hispaniae, et quod án potestate redigerunt metalla auri et argenti, quae illic sunt, Sed signatim Baethicas nullus non laudat Historicus. De nativis in Baethica Thesauris, Anist. lib. de Mirabilib. auscult. hisce verbis suffragatur: Primos Phoenices ferunt, cum Tartes- sum navigassent, tantam argenti vim oleo, aliisque nauticis sor dibus commutatam esse, ut nec capere naves, nec ferre possent:; quo circa coactos post discessum, tum caetera. quibus utebantur, tum anchoras etiam ex argento conflare. Huic consonant Strab. lib. 3 Geographic,; Dionis, Alexand. in Periegesi, vers, 334; Dio- dor Sicul. lib. 6 Bibliothecae Hispanicae, cap. 9. Et si alia quam plurima scire desideras, lege Plinium lib. 3, cap. 1 et 3, lib, 33, cap. 6; Justinum lib, 44, et alios. Et ut uno omnia verbo conclu- damus, Tharum occiduam Salomonicis elassibus nobilissimam. nostrum esse Tartessum, statuunt Anasthasius, Becanus, Boetius et alii multi, 28. Non minus quam metallorum foecunda, est etiam ad humanae vitae commodum et delitias Provincia haec fructibus abundans; ita ut in Baethica, cum ad eam Homerus Princeps Poetarum venisset, esse Elysios Campos non dubitaverit asserere. De ipsius vere filiis virtute, litteris, armis ac sanguine tam in- numerabilibus, quam excellentissimis proferre sermonem non sustineo, Nam praeterquam quod plus nobis oneris imponere esset, quam portare possumus, eorum laudes omnium gentium linguis, atque litteris celebrantur, eorumque gloria omnem ad posteritatem propagabitur, semperque cum aeternitate perma- nebit, Unum tantum testem Marineum Siculum afleramus, qui de ipsorum bellica virtute loquens, sic ait: Meo quidem et alio-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz