BCCPAM000543-2-03000000000000

158 Provincia Baethica teris Babylone redeuntibus sub Cyro revertentur in civitates Austri, puta in Judaeam. — Mythice, q. d. Apostoli et Judaea in Hispaniam excurrent, atque ab australi regione Gadium et provinciae Baethicae, in alias Hispaniae provincias, indeque in Africam, imo in Brasiliam, Americam, ¿Ethiopiam (hae enim omnes sunt ad austrum) trajicient, easque omnes Christo subji- cient, uti fecerunt S. Jacobus, S. Paulus, eorumque successores, Magna enim gloria Ecclesiae, aeque ac Hispanorum et Lusita- norum est, novi orbis, puta Indiarum Occidentalium et Orien- talium, subjugatio et conversio. Ita praeter alios Acosta, lib, 1 Indicae Histor, cap. XV, ubi ait decere ut in Scriptura tantae rei, puta Americae, conversio exstet. — Imo Lucius Dexter, cui Hieronymus inscribit Tractatum De Seriptor. Eccles., in Chronico nuper edito, tradit Judaeos Hispanos, cum inaudissent de prodi- giis Christi et Apostolorum, misisse legatum ad eos quí alios ex lis in Hispaniam mitti deposceret, unde mox missum esse $. Ja- cobum (Alap., Abd. v, 20) 11. Pag. 11, n. 26. — De visitatione Apostolorum Petri, Pauli et Jacobi, haec notanda ex Cornelio Alapide (passim): A) Pa- trum traditio est, Paulum vinculis solutum, inter alias provincias adiisse Hispaniam, uti proposuerat, Rom. XV, 24. ibique prae- dicasse, praesertim ut apud Hispanos jam quasi desertos sup- pleret locum $. Jacobi, al Herode capite truncati. Nonnulla quae ibi gessit sigillatim enarrat L. Dexter in Chronico, anno Christi 64: « L, Annaeus Séneca, ait, Cordubensis Episcopus, missis ultro citroque ad $. Paulum litteris, de Christiana re bene sentit, factusque Christianus, occultus ejus discipulus fuisse creditur, dulciterque scribit ad Paulum in Hispania morantem ». Et anno Christi 66, addit: « Sanctae feminae, virgines Basilissa et Anastasia, Hispanae, ex urbe Setabi in Edetanis, secutae sunt S. Paulum Apostolum, cujus et Petri corpora curantes, a Ne- rone Caesare hujus rei gratia praeclaram coronam (martyrii) obtinent ». B) Adjungunt Hispani et Graeci Interpretes $S. Dionysii, Hierotheum, quem ut virum divinum suumque magistrum ce-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz