BCCPAM000543-2-03000000000000
106 Provincia Baethica AI A Y DDD IA ón Praesidens esse debebat) seripsit: ut omnibus Missioni pertinen- tibus in unum collectis, cum primum posset, secum ad Cartha- ginem ea trahens reyerti curaret, ibique cum aliis duobus sociis, qui restabant, tempus et occasionem ad Hispaniam redeundi spectaret; ac serio commendabat, ut quaecumque se eis obtu- lisset, eam non praetermitteret. Quo peracto, Hispaniam versus praedictus Ven. P. Gaspar Hispalensis, una cum Ven. Fr. Fran- cisco de Pamplona, ac Fr, Andrea Hispalensi, se in viam dedit. 106. Non multos post dies, ex Hispania. ad Carthaginem classis (quae apud nos vocatur Galeones) accessit, in qua Mis- sionarii, qui ibi remanserant, litteras a R. P. huius Baethicae Provinciae Provinciali, R. P. Gaspari, seu cui istius vices es- sent scriptas, acceperunt, quibus de ipsius sociorumque aegra valetudine moestitiam, quae non solum ipsum sed Provinciam totam valde angebat, eis explanabat: simulque praecipiebat, ut pro tunc suo ab ardentissimo animarum zelo desistentes, ¡psismet in navibus (cum redirent) ad Provinciam se conferrent; donec qui cordium cognoscit abscondita, nullorumque iusta patitur ir- rita esse desideria, aliud sibi placuisse demonstraret. De hoc praecepto, deque Ven. P, Gasparis ordine ac regressu, Ven. P. Di- dacum de Guadalcanal Ven. P. Joannes de Bergara certum fecit ; at licet durus certe illi fuit hic sermo, nam gentiles illos veluti animam suam ornabat, et absentia sua in ore leonis misere da- turos esse timebat; tamen cum abs dubio melius obedire esse, quam sacrificare sciret, inchoatum absumpsit, a Deo aliquo modo se abstrahens, ne ab illo se temere ablienaret: sicque omnibus Missioni pertinentibus (quam primum potuit) collectis, de Sto Se- bastiano de Uraba (cum ibi per 20 circiter menses permansis- sent) die 9 Aprilis an, 1649, suo cum socio exiit, ac die 23 mensis ipsius ad Carthaginem appulit, Cumque classis praedicta ut ad Hispaniam rediret, iam ¡am se pararet, in unam ipsius navem conscendentes, die 12 Junii ipsiusmet anni ventis vela dedit, et vento secundo navigans, die 7 Septembris ad Luciferi Fanum fe- liciter asportavit. Statimque Missionarii nostri ad Conventum nostrum Hispalensem iter fecerunt, ubi intra duos menses VY. P. Joannes de Bergara ac Fr. Blasius de Hardales in Do- mino quieverunt. Ac etiam Ven, ac R. P. Gaspar Hispalensis tunc temporis de Gaditano nostro Conventu, paucissimis a suo adventu diebus transactis, animam Deo reddidit,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz