BCCPAM000543-2-03000000000000

102 Provincia Bacthica LLL SISSI 7 Ar ais LI SL SL SSL SL SSI LIS conservari. Non primum; quia in decem tantum annorum curri- culo, ex quo Castella erecta fuit Custodia, usque ad an. 1625, quo divisa a Baethica fuit, nullos habuit filios proprios, qui hanc possent procreare (et si eos habuit, assignet eos, nam apud nos omnium qui tune temporis tam hic quam ¡llie Ordini nomen dedere Receptionum apud nos est liber): et quamvis illos P. P. quí de Valentiae Provincia ad has erigendas venerunt, Castellae adoptivos esse dicere vellent (quod petere esset principium), ideoque ut tales veros esse Provincias huius Patres et funda- tores, consequenterque suum esse hanc ab illa recepisse; ratio haec non tenet: nam ipsi utrobique pariter fundayerunt, et usque a primo lapide ipso nomine duas connotarunt, atque ip- simet postea diviserunt. Unde non est maior ratio, ut ¡li primi fundatores adoptivi Castellae, quam Baethicae sint, ut Patres potius unius quam alterius dicantur, 98. Non secundum; quia licet manentibus Baethicae con- ventibus sub obedientia Praelatoraum Maiorum tum Custodiae ab an. 1615, tum Provinciae ab anno 1618 usque ad an. 1625, illoram gubernatio spiritualisque instructio (in quo salvatur con- servationis ratio), omniumque aliorum fundationes (quae aliquo- raodo ad suum esse respiciunt), ipsis Praelatis debeantur; non ideo dici potest haec ab illa in his pendere; nam rationes num. antecedenti assignatae semper tenent, et in ipsa Baethicae in Custodiam erectione clarius patet: nam tam R. P. Commissarius Generalis, quam Conventuum Praelati, ac etiam eorum habita- tores pene omnes, ex ¡is Patribus qui de Valentiae Provincia ad harum fundationem venerant, etiam fuere, Ex quo infertur has duas Castellae scilicet et Baethicae Provincias tantum esse gemellas, non vero unam alterius esse matrem, quamyis illa gaudeat prioritate etiam temporis, nam hoc nil probat, utpote quae ab unius tantum Provinciae Valentiae scilicet filiis, non solum in esse, sed etiam in conservari dependerint, Quod evi- dentius demonstratur; nam a divisionis tempore, inter Patres tam Castellae Provinciae, quam huius Baethicae tum Custodiae, pactum fuit factum, ut Constitutio nostra Generalis, quae ut pro quolibet fratre ipsiusmet Provinciae filio quilibet Sacerdos unum Sacrum celebret etc. praecipit, inviolabiliter a filiis utriusque Pro- vinciae servaretur; quod nunquam irritum factum ab ullo fuit. Ergo hoc fecerunt quia has Provincias sorores iudicarunt. Ergo

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz