BCCPAM000543-2-03000000000000

100 Provincia Baethica fuerint; suo (in nihil certe laudabili) ansam silentio praebentes, ut alii contra propriam intentionem inter scribendum veritatem violent. Quod et novissime R. P. Michaeli a Tugio Sacrae Theo- logiae Ex-Lectori, olimque pro Germanica Natione totius nostrae familiae Secretario Generali, cuius merita nulla dicendi tanta invenitur vis, tantaque copia, quae non dicam exornare sed digne enarrare possit, accidit, 94. Rev.dus ergo hic, 2 parte, 5 tomo Bullarii Ordinis Mi- norum Capuccinorum (opus quidem omni laude dignum) fol. 342, in Provinciae Aragoniae prooemio, de Y, Fr. Francisco de Pam- plona loquens, seu ut melius dicamus, de ipsiusmet Aragoniae Provinciae zelo, quo usque ad barbaras nationes, ad Americae praesertim partes filios misit, ut Infideles illos ad veram fidem reducerent, ait: Aperuit Missionariam hanc viam Ven, Fr. Fran- ciscus Pampilonensis, Et quia propositio haec ambigua est, immo qui RR. PP. Anguiano et' Magallon legerint, certo intel- ligent, etiam hunc R. Tugium voluisse asserere, praedictum Ven, Fr, Franciscum primum fuisse, qui ex Capuccinis ad Ame- ricam Missionis gratia (ut alii asserunt) iverit; bona ipsiusmet R. P. venia, eam explicabimus. Quod Ven. Fr. Franciscus Pro- vinciae Aragoniae filiis Missionariam viam ad Americam ape- ruisset, verum est; et in hoc sensu intelligi debet illa propositio. Sed si qui has notitias praedicto R. P. praebuit, aliud connotare voluit, sententiam R, P. Magallon, qui Provinciae illius fuit filius, ut sinceram sequens, longe certe a veritate abhorruit. Et utinam hic solus fuerit. Sed licet ad rem, de qua hic dehet solum esse sermo, nil quae dicturi sumus, nunc pertinere vi- deantur; attamen ut in omnibus veritas magis clarescat, aliam propositionem ipsiusmet R. P. Tugii citato loco, fol. 373, impu- gnavimus, 95. Sed prius spontanee, cordialiterque fatemur, nos nullo- modo contra praedictum R. P. insurgere conari: cum quod ei ministraverint his in rebus se bona scripsisse fide certi sumus. Quo ingenue supposito, propositio est haec, de Baethicae huius Provinciae fundatione loquens: Ex quinque Conventibus a Pro- vincia Castellae Matre, uti fol. 368 dictum est, fundatis, an. 1625 surrexit in Custodiam. Ad cuius reclamationem aliqua quae in 1 istius Compendii parte, a num. 6 et 13 usque ad 19 diximus, necesse est repetere. Indubium est, anno 1610 primum Matriti

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz