BCCPAM000543-2-03000000000000

96 Provincia Baethica LTCLTLT LLO LIOS LOL LTL LTL SU SS I FOIS LT rr 85. Ad quod magis stabiliendum citato cap. 20, fol. 102, asserit: quod praedictus Ven. Fr. Franciscus statim ut ad Pro- vinciam del Dariel an. 1648 fratres omnes aspirarunt, a Ven. P. Antonio de Oviedo illius Missionis Praefecto ad Hispaniam missus fuit, ut alios secum operarios ferre procuraret; nam ad tam ingens opus paucissimos fore, cognoverunt omnes. Ae etiam ipsi Ven, Fr. Francisco praedictus Missionis illius Praefectus curam delegavit, ut de aliquibus Missioni eidem pertinentibus, Sacram Congregationem consuleret, ut iuxta ipsius decreta li- bere operari possint, Quae mandata Ven, Dei Servus peragere desiderans, ad Hispaniam remeavit. 86, Cumque susceptum munus Ven. Fr. Franciscus quoad primam partem obiisset, nam R. P. Leandro de Murcia Ministro Provinciali Castellae, qui iam tunc (ait praetactus R. P. Anguiano) a Sacra Congregatione illius Missionis del Dariel Praefectus constitutus fuerat, necessitatem alios Operarios ad praedictam Missionem mittendi, si fructum aliquem facere desiderabatur, exposuisset: novo animarum zelo tactus, aliam in insula de la Granada, quae in America etiam sita est, Missionem introducere, ac stabilire, animi sensus ei intimus occurrit, Sed ante quam ad hoc exequendum, tam a Sacra Congregatione, quam a Rege Catholico licentias postularet (ait citatus R. seriptor in citato loco, fol, 105) socios quaerens, noluit hoc facere, neque in Cas- tellae, neque in Baethicae Provinciis; nam haec paulo ante Missionem quamdam ad Provinciam de Uraba miserat : illa vero novo Fratrum subsidio Missionem del Dariel debebat statim mu- nire: quam ob rem ad Aragoniam Provinciam occurrit. 87. Sed licet ad rem nostram hoc parum faciat, et multo minus scire quod praedictus R, P. Anguiano asserit, circa rerum Ven. Fr, Francisco a Ven. P. Antonio de Oviedo iniunctarum expeditionem: nam tenet quod licet ad hoc debebat ad Romanam Curiam iter facere, cum jam R. P. Provincialis illius Castellae Provinciae a Sac. Congregatione Missionis Praefectus constitutus fuerat, huius curae commisit; tum Sac, Congregationi dubia proponere, aliorumque notitiam impertire; tum etiam de om- nibus Ven, P, Antonio satisfacero: consequenterque in dubium ponit, immo partem negativam veriorem iudicat: An tunc tem- poris ad Romam Yen. Fr. Franciscus ¡iverit; nihilominus, ut Regis Catholici erga Ven. Dei servum amor ac benevolentia

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz