BCCPAM000543-2-03000000000000

Compendium Missionum 91 unusquisque desiderio adire desiderabat, tamen cum a Deo, qui infirmitatibus tam prolixis eos magis mereri decreverat, impe- ditos se esse viderent, divinae se dispositioni conformantes, de duorum fratram ut tali frui opportunitate possent, salute, pe- riucunde gaudebant. 75. Postquam vero tredecim per dies navigassent, die 27 mensis ipsius ad Portum de Sancto Sebastiano de Uraba appu- lerunt. Sed licet Oppidum ab ipso abest Portu ad septimum plus lapidem, nondum vela bene substrinxerant, quando ¡am gentes illae magnam in multitadinem aderant, ac postquam Didacus de Ochoa de illorum Patrum adventus fine ac motivo omnes mo- nuisset, eisque aliqua munuscula donasset, omnia quae in navi erant humeris suis imponentes, ipsiusmet Didaci arbitrio se stu- diose dantes, ad oppidum placidissime asportarunt, inque culus- dam Andreae, qui illius gentis (nomine tenus tantum) Superior erat, qui patrio sermone Casique vocabatur (quod et latine Re- gulus), domo omnia servarunt. 76. Diximus quod nomine tenus tantum Andreas ¡lle Supe- rior erat: et est ratio, quod gentes illae nec politice cuilibet obediunt, sed tantum vocatur Casique, Dux scilicet, vel Regulus, ille quí in bellis suis (quae frequentissima sunt) maiorem stre- nuitatem ac fortitudinem habet, cui certam ob hoc reverentiam praestant, et nihil amplius. Diximus etiam quod Andreas voca- batur. Ubi sciendum venit, quod superioribus annis Patres qui- dam Regularis S. P. N. S. Francisci Observantiae Provinciam illam de Uraba evangelica praedicatione lustrantes, multos sacro fonte expiarunt. Sed cum vicini Provinciae del Dariel accolae, qui antropophagi sunt, ac vernacule Caribes vocantur, Proyin- ciam praedictam de Uraba adorti ex improviso essent, ac plu- rimos naturalium occidissent; Patres illi periculum vitantes, se in fagam conjecerunt, quam ob rem ab aliquibus (quorum unus ipse fuit Andreas) tantum nominibus in baptismate ipsis impo- sitis, retentis, omnes in suam barbariem permanserunt, 77. Ut ergo VV. PP. Ludovicus de Priego ac Didacus de Guadalcanal, gentes illas non tam feroces esse ut iuxta ipsis dicta judicium fecerant, experimento didicerunt; de Ecclesia ibi erigenda cum ipsis agendum esse primum debere iudicarunt, quod feliciter adepti sunt; ac die 4 Octobris ipsiusmet anni in honorem $. P. N. 8. Francisci omni cum possibili pompa dedi-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz