BCCPAM000521-1-21000000000000
XXX. — 158 — Id tibi judicium est, ea mens. Si quid tamen olim Scripseris, in Metii descendat judicis aures, Et patris, et nostras; nonumque prematur in annum Membranis intus positis. Delere licebit (Quod non edideris: nescit vox missa reverti. Silvestres homines sacer, interpresque deorum Caedibus, et victu foedo deterruit Orpheus; Dictus ob hoc lenire tigres, rabidosques leones, Dictus et Amphion. Thebanae conditor arcis, Saxa movere sono testudinis, et prece blandá Ducere quó vellet. Fuit haec sapientia quondam, Publica privatis secernere, sacra profanis; Concubitu prohibere vago, dare jura maritis, Oppida moliri, leges incidere ligno. Sic honor et nomen divinis vatibus, atque Carminibus venit. Post hos insignis Homerus, Tyrtaeusque mares animos in martia bella Versibus exacuit. Dictae per camina sortes, Et vitae monstrata via est, et gratia regum Pieriis tentata modis, ludusque repertus, Et longorum operum finis: ne forte pudori Sit tibi Musa lyrae solers, et cantor Apollo. Naturá fieret laudabile carmen, an arte, Quaesitum est. Ego nec studium siné divite vená, Nec rude quid prosit video ingenium; alterius sic Altera poscit opem res, et conjurat amicé. Qui studet optatam cursu contingere metam, Multa tulit, fecitque puer, sudavit et alsit, Abstinuit venere et vino: qui Pythia cantat Tibicen, didicit priús, extimuitque magistrum. Nun satis est dixisse: ego mire poemata pango; Occupet extremunm scabies; mihi turpe relinqui est, Et quod non didici, sané nescire fateri. Ut praeco ad merces turbam qui cogit emendas Assentatorés jubet ad lueram ire poeta Dives agris, dives positis in foenore nummis. Si veró est unctum qui recté ponere possit, Et spondere levi pro paupere, 'et eripere atris Litibus implicitum, mirabor si sciet inter- noscere mendacem, verumque beatus amicum, Tu, seu donaris, seu quid donare velis cui, Nolito ad versus tihi factos ducere plenun Laetitiae; clamabit enim; pulchré, bené, recté. Pallescet super his; etiam stillabit amicis Ex oculis rorem,; saliet, tundet pede terram.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz