BCCPAM000521-1-21000000000000
— 156 — Centuriae seniorum agitant expertia frugis; Celsi praetereunt austera poemata Rhamnes; Omune tulit punctum, qui miscuit utile dulci Lectorem delectando, pariterque monendo. Hic meret aera liber Sosiis; hic et mare transit rt longum noto seriptbri prorogat aevum. Sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus; Nam neque chorda sonum reddit, quem vul manus et mens. RR RE e RE Poscentique graven persaepe remittit acutum; Nec semper feriet quodcumque minabitur arcus. Verúm ubi plura nitent in carmine, non ego paucis Offendar maculis, quas aut incuria fudit, Aut humana parum cavit natura. Quid ergo est? Ut scriptor si peccat idem librarius usque, Quámvis est monitus, veniá caret; et citharoedus Ridetur, chordá qui semper oberrat eádem, Sic mibi qui multum cessat, fit Choerilus ille, Quem bis terve bonum cum risu miror; et idem Indignor, quandoque bonus dormitat Homerus. Verúm opere in longo fas est obrepere somnum, Ut pictura poesis erit: quae, si propiús stes, Te capiet magis; et quaedam si longiús abstes; Haec amat obscurum,; volet haec sub luce videri, Judicis argutum quae non formidat acumen; Haec placuit semel; haec decies repetita placebit. XXVIL O major juvenum, quámvis et voce paterna Fingeris ad rectum, et per te sapis, hoc tibi dictum Tolle memor, certis medium et tulerabile rebus Recte concedi. Consultus juris, et actor Causarum mediocrís abest virtute diserti Messalae nec sit quantum Casselius Aulus; Sed tamen in pretio est. Mediocribus esse poetis Non Di, non hom'nes, non concessere columnae. Ut gratas inter mensas simphonia discors, Et crassum unguentum, et sardo cum melle papaver Offendunt, poterat duci quia coena siné istis; Sic animis natum, inventumque poema juvandis, Si paullum 4 summo discessit, vergit ad imum. Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis; Indoctusque pilae, discive, trochive quiescit, Ne spissaae risum tollant impune coronae. Qui nescit, versus tamen audet fingere. Quid ni? Liber, et ingenuus, praesertim census equestrem Summam nummorum, vitioque remotus ab omni. XXIX. Tu nihil invitá dices, faciesve Minervá. pi e A ta TT
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz