BCCCAP00000000000000000001811
228 - Miguel Anxo Pena González Texto: Carta de Antonio de Nebrija a Diego Ramírez de Villaescusa Texto latino: Reuerendissimo in Christo Patri ac nobilissimo Domino Don Didaco Malacitano Episcopo 2 Nolim ego, Pater Reuerendissime, ex illorum numero a dignatione tua existi- mari, qui iuxta adagium illud Graecorum solent "duos parietes de eadem fidelia dealbare" 3 , quod illi nostro respondet, "eadem filia duos sibi parare generas" (129- 130, n. 604); hoc est eadem opera duplicem sibi inire gratiam. Mitto igitur Apolo- giam qua respondí quibusdam linguae latinae hostibus, qui dicebant non licere homini grammatica tantum disciplina imbuto Sacras Litteras attingere. Neque si liceret, id posse citra Summi Pontificis autoritatem facere. Quasi non et alii cotidie in simili opere sudent quorum opera per scholas circumferuntur. Eam principio misi Cardinali me quasi harum rerum censori maximo. Eam iterum praestantiae tuo mitto, veluti mei iuris consulto aut causae meae patrono, aut industriae meae testi. Quod si tibi uidebor desipere, te per Deum immortalem obtestor antea quam apud alias delirus habear, me secreto stultitiae meae admoneas. Vale, mi patrone singularis, nam caeteros assis non facio. Cliens obaeratus, Antonius Nebrissensis. 2 Edición de Abellán de Corona, 1988. 3 Erasmo, 1998:130,n.603.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz