BCCCAP00000000000000000001787
PARS PRIMA PRINCIPIA GENERALIA OAPU'r I DE DUPLICI IURISDICTIONE Ratio S. O. de Prop. :F. semper fuit missionarios -;;;- qua religiosos - dependere a Superioribus Ordinis et - qua mis– sionarios - a Superioribus ecclesiasticis. Iam die 30 ian. 1629 ipsa S .. O. « mandavit Provinciali O. M. Oonv. Bohemiae si– gnificari, regulares in Missione existentes, non esse exemptos quoad disciplinam regularem a iurisdictione, visitatione et correctione suorum Superiorum; sed solum hoc privilegium habere, ut non possint sine licentia S. Oongregati.onis a locis Missionum per eosdem Superiores amoveri: et proinde eosdem Provinciales ... et alios regularium missionariorum Superio– res posse eos missionarios visitare per paroecias, et corrigere, ,et castigare, si eos deliquisse repererint; quoad vero admini– strationem sacramentorum et munera parochialia, eosdem re– gulares posse et debere ab Illfuo Oard. Archiepiscopo visítari et corrigi )). 1 Sed saeculis XVII et XVIII binae iurisdictiones erant ordi– narie unitae in persona Provincialis, raro in persona Prae– fecti. S. Congregatio, in quantum erat possibile, Provincialem nominabat Praefectum Missionis, eique speciales facultates pro munere Praefecti adimplendo concedehat. Provincialis, ex parte sua, in Missione constituebat Vice-Praefectum seu Vi– carium suum in duplici munere; Praefecti et Provincialis. Sic duae iurisdictiones in una persona erant unitae. ' Anal. O. 188fi, 211.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz