BCCCAP00000000000000000001787

Pars altera - Singuli articuli [54] angelos e coelo missos aestimant, verbis illorum assentiunt, :fidemque amplectuntur. Candidati, qui tempore suae educationis aliquo ex vitiis in praesenti articulo enumeratis non se exuerunt, a Mis~:io– nibus omnino arcendi sunt. Quo enim profectu religiosi mit– terentur virtute et zelo destituti, qui desidia vel levitate labo- ' rant, atque indi:fferentes sunt quoad gloriam Dei et. salutem animarum? Quot mala Missionibus non inferent qui propria commoda quaerunt, vel pecuniam, vel honores? In locis Mis– sionum ipsimet boni et probati religiosi, speciali divinae gra– tiae auxilio et magna in virtutibus colendis sollertia indigent, ne spiritum suae vocationis amittant. Quid ergo illi, qui vir– tutum exercitio' non fuerunt assueti, et ad ~Iissiones inter corruptissimos homines pergunt ob fines humanos? Non im– merito quidem dhit, optimos in provincia religiosos bonos futuros missionarios, in provincia simpliciter bonos parum in Missione profuturos, in pr01;incia autem relaxatos in Mis– sione certissime malos. Si autem candidati commoda sua vel honores inhiantes inhabiles sunt ad l\fissiones, provinriae etiam Missionem su– scipientes meminerint verborum S. P. Francisci, cui Episco– pus Ostiensis dixit: 4 « In Ecclesia primitiva pastores Eccle– siae pauperes erant, et homines caritate, non cupiditate ser– vientes: Cur non facimus de vestris fratribus Episcopos et Praelatos, qui documento et exeniplo ceteris praevaleant? >> Inclinans se Beatus Franciscus coram Episcopo dixit: « Do– mine, minores ideo vocati sunt fratres mei, ut maiores :fieri non praesumant. Docet vocatio in plano subsistere, et humi– litatis Christi sequi vestigia, quo tandem in respectione san– ctorum plus aliis exaltentur. Si vitltis) ut fr1wtum afferant in Ecclesia Dei) tenete illos et conservate fo statu vocationis eo– •riim; et ad plana reducite vel invitos. Precor itaque, Pater, ne superbiores, quo pauperiores, existant, et contra ceteros insolescant, ad praelationem illos ascendere nullatenus per– mittatis )). • Celano, Vita secu,nda, p. 3, c. 86.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz