BCCCAP00000000000000000001787

86 Pars alterai - Singuli articuli [51-52} Non valet axioma: Non est calculandum bonum, quod per– agitur. Qui ita loquitur, plerumque non sibi suaeque con– scientiae de bono, quod omisit, de operibus, quae facere po– tuit et debuit et non fecit, rectam rationem reddit. b) Notitiac. Missionum Superiores textum addant statisticis, in quo ita rerum conditiones referantur, ut Superiores maiores pos– ~int missionarios eorumque labores et necessitates, Missionis progressum et speciales difficultates cognoscere, iisque e:ffica– cius providere. Qui bonam relationem facere intendit, non expectabit us– que ad extremum anni; quapropter, priusquam de tali rela– tione cogitet, quaecumque in anni decursu notatu digna ei occurrerint, seriptis mandet; hoc modo copiosam et utilem maiteriam suo tempore inveniet; unde (sicut bonus paterfa– milias, qui profert de thesauro suo nova et vetera) non locos communes, sed quod magis est memorabile, pium et cum su– prema auctoritate communicandum, pro relatione annua de– promet. Exemplo sint nostratibus relationes Patrum S. I., notae tamquam « Epistolae Indicae )), quae iam a tempore S. Fran– cisci Xaverii a missionariis Societatis ex omnibus terrae par– tibus in Europam fuerunt missae quaeque in varias linguas fuerunt translatae et adhuc tum religiosis cum saecularibus fontes aedificationis et studii existimantur . .52. De nova electione Superiorum. ,e Triennio o:fficii sui ad finem vergente, Superior regn– laris Ministro gen. scribet et, habito huius responso, mis– sionarios monebit, ut ad ipsum Ministrum generalero suf– fragia scripto mittant pro electione novorum Superiorum, ad normam nn. 38, 41 huius Statuti >>.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz