BCCCAP00000000000000000001787

[50] Cap. VI - De Superiore iªegulari 83 Etenim l\!linister gen. est supremus Missionuni nostrarum l\!Ioderator in iis quae vitam religiosam et regularem disci;. plinam respiciunt; ideoque singillatim cognoscere debet Mis– sionum statum et omnia, quae a singulis missionariis fiunt, ut illos dirigere et opportune etiam defendere possit ab iniu– stis detractoribus. Ergo Missionum Superiores, qui negligerent annuam re– lationem fideliter exarare, vel aliqua studiose tacerent, aut aliquid falsi immiscerent, eo ipso inobedientiae et frandis culpa íllaqueantur et ürdini iniuriam, et gravissimum dam– num l\!lissionibus et missionariis inferunt. Omissio enim accurata,e relationis a) Ministrum gen. in impossibilitate ponit S. Congre– gationi respondendi, ita ut nec de observantia Statuti et de l\fissionum statu illam certiorem facere, nec remedia afferre, neque missionarios in discrimine defendere possit. Et quid tune- S. Sedes iudicabit de Ordine, et de Missionibus nostris? b) Haec incuria F:cclesiam et Ordinem documentis Mis– sionum privat, eosque decore, quod illis obvenire debet ex me– moria operurn apostolici labor-is, destituit. e) Zelurn pro Missionibus in Ordine extinguit: quia fra– tres, dum ignorant missionariorurn labores et aerumnas, quos sustinent pro Déi gloria, hand raro quorumdam defectus sciunt, quam ob rem ad missionarios despiciendos inducuntur. d) Cum humana infirmitas ad socordiam inclinet, si lllissionariorum opera occultentur silentio, servi inutiles hac re laetabuntur, et bonorum zelus faci1e tabescet. Econtra, an– nua relatio fideliter exarat:1 bonos ad meliora urget, et pigros ad laborem excitat. 14 Oportet ergo, ut Missionum Superiores, si Deo et Supe– rioribus maioribus placere velint, ofücíum suum in omnibus adimpleant, ac diligenter exarent annuarn relationem om– nium, quae sequeuti articulo praecipilmtur, illamque a Di- " Vide dicenda n. 98.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz