BCCCAP00000000000000000001787
82 Pars altera -- Singuli articuli [49-50] 49. lVIissionariorum correptio. « Missionarii qui in praedictis in n. 48 relaxati inventí fuerint, vel quomodocumque scandaluÍn praebentes, inobe– dientes, a sua statione sine licentia aut insta causa egre– dientes, pacem turbantes, in aliisve delinquentes, severe moneantur et puniantur; emendatione autem non secuta, monito príns Ordinario loci et servatis aliis de iure servan° dis, a Missione revocentur; atque semel revocati ne mittan– tur amplius in Missiones n. Quamdiu missionarii labore premuntur deest illis tempus et voluntas ineptiis indulgendi, et zelus eorum semper ad maiora perurget. Quando autem plures fuerint missionarii et exiguus labor, tune, curis soluti, in statu tentationis ma– nent; ex quo ea emanare possnnt, quae hoc articulo impro– bantur. Superiorum igitur est, post prudentem distributio– nem laborum, qui nemini tempus vacuum relinquant, invigi– lare, ne talia, contingant; et ubicumque eimimodi religiosos invenerint, ad officium revocent, et sub nullo praetextu ac ratione illos sinant a via aberrare: inobedientes vero in pro– vinciam proríms remittantur. 50. Annua relatio. « Superior regularis quotannis, mense iulio, relationem ad Ministrum generalem et provincialem mittere debet, ab ipso et a Discretis subscriptam et sigillo Missionis muni– tam. Ita autem de statu Missionis administrativo, perso– nali et disciplinari referat, ut Superiores maiores possint missionarios eorumque labores et necessitates, Missionis progressum et speciales difficultates cognoscere, iisque effica– rius providere, utque· Ordo totus, qui valde suam operam impendit in missionariis praeparandis, inque suppeditan– dis medfü, ad apostolatum, eorum bonis operibus laetetur, adversitatibus vero saltem compatiatur ll. • Ratione Missionum Ordini concreclitarum tanta est Mi– nistri gen. et totius ürdinis erga Ecclesiam obligatio, ut, quoties res in 2\Ussionibus non reete pergant, S. Congregatio de Prop. F., quae aliunde informatione:-; reeipit, curn eodem Ministro conqueratur eique remedium afferre mandet.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz