BCCCAP00000000000000000001787
[48] Cap. VI - De Superiore regulari 81 verentia populorum erga missionarios nullum patiantur de– trimentum. Si aliquid maioris momenti ordinari vel determinari con– tingat, diligenter adnotari curet in aliquo regesto, quod per– petuo in archivo servetur. Si plura sunt loe-a aut nimium distantia quam quae sin– gula visitare queat, illos sailtem districtus obire conetur, quos Superior ecclesiasticus Hlo anno non visitavit )). 13 Expedit insuper prfoatim inqnirere, an missionarii mini– sterium apostolicum cnm animarum aedificatione exerceant, et Ecclesiae leges adimpleant; quia modus quo cum populo agunt quoad curam animarmn afferre potest ipsis missiona– riis salutem vel perniciem et toto Ordini laudem vel dedecus. Attamen quilibet Superior reg. mi.,,;sionarios in sua sta– tione visitans nullo modo putet sibi licere ministerium per:fi– cere eorum, quae ad curam animarum spectant, nisi expresse ab Ordinario ei facultas concessa fnerit, vel ab ipso missio– nario ei legitime cornmunicata, eo quod ipsemet Ordinarius illam communicandi potestatem mis1-1ionariis tribuerit. Neque ab hac lege eximi potest quia ecclesiae Rector est religiosns sibi subditus : nam ipse est subditns Snperioris reg. in iis, quae disciplinam regularem respiciunt, sed quoad curam ani– marum est subditus Ordinarii, a quo iurisdictionem accepit. Peracta denique visitatione, debet Superior reg. causas graviores Discretis communicare, et cum eis omnia mature discutere, eorumque sententiam exposcere, atque integram et genuinam relationem mittere ad Ministrum gen., illi ma– nifestans statum verum, bonum et malum, cuiusque stationis, remedia adhibita, necessitates et modum providendi. Caveat :ergo Superior reg. ab omni simulatione, qua omnia et omnes laudibus extollat, et defectus atque necessitates occultet, ne Minister gen. Missionis statum cognoscat. Dolus eiusmodi esset tum Missioni tum missionariis valde perniciosus. 1 " O. P. n. 13. 6
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz