BCCCAP00000000000000000001787
76 Pars altera - Singuli articuli [41-441 Iuxta primum Statutum anni 1887 Discreti per suffragium Patrum eligebantur. Sed experientia cornpertum est, electio– nem Discretorum per suffragia factam multis subiacere dif7 :ficultatibus : ideo postea definitive sancitum est, illorum no– minationem a Ministro gen. esse faciendam, habitis informa– tionibus Superiorum prov. et missionariorum, qui proinde· stricte tenentur digniores proponere. Nam nominatio Dümre– torum non est mera collatio tituli honorifici, sed iniunctio officii, quod quisque implere debet in auxilimn Superioris reg., ad rectam missionariorum directionem et Missionis in– crementmn. 42. Vacatio officii Superioris reg. « Superiore regulari absente vel impedito, primus Di– scretus eius vices geret. Vacante autem, quacumque de causa, officio ipsius Superioris, primus Discretus statim ad Ministrum generalero recurrere tenetur et, donec man– data recipiat, Superioris munere ipse fungetur, nihil ta– men innovando in Missione, casu urgentis necessitatis excepto>>. Primus Discretus vices Superioris reg. gerit, si Supe1·ior sit absens a Missione, non a residentia, si sit vere impeditus, e. g. si sit in carcere ab hostibus detentus ac omnis communi– catio curo missionariis sit impossibilis. 43. Vacatio officii Discreti. « Vacante officio Discreti ultra annum ante exspiratio– nem triennii, a Ministro generali cum suo Definitorio, prae– habito voto consultivo Superioris reg. alteriusque Discreti, necnon Ministri et Definitorii provincialis, alius nominetur Discretus, qui tamen locum secundi teneat >>. 44. Quando et in quibus negotiis Discreti sunt consulendi? « Superior regularis suos Discretos bis saltero in anno Ponvocet; et saepius, saltero per litteras, eos consulere ne omittat in omnibus negotiis gravioribus, quae in mode– randa vita religiosa ad Consilium Superioris maioris refe– J·Prnla sunt iuxta peculiarem legislationem et consuetudines Ordinis >>.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz