BCCCAP00000000000000000001787
74 Pars altera - Singuli articuli [38-39] Saepius proderit etiam votum consultivum Ordinarii ex– petere. Iuxta praxim in Ordine servatam etiam fratres laici ha– bent vótum consultivum pro electione Superioris reg. et Di– scretorum, sed non pro eleetione Superioris eccl., uti ex textu n. 35 clare consequitur. Nominatione peracta decretum officiale a Curia gen. ad Ministrum prov. transmittitur. Superior reg. semel vel etiam pluries in officio confirmari potest. 39. Superior reg, est Vicarius provincialis. rr Superior regularis intra limites Missionis potesta– tem obtinet in omnes residentias et sodales qua membra Or– dinis, tamquam Vicarius provincialis, si Missio alicui pro– vincia.e credita est, vel tamquam Commissarius Ministri generalis in Missione nulli provinciae commissa. Quam po– testatem exercet ad instar Ministri provincialis, cum omni– bus facultatibus quae a iure communi sive a Constitutio– nibus Ordinis ipsis Ministris conceduntur, excepta tamen facultate admittendi candidatos ad Ordinem, sive etiam ad professionem simplicem aut sollemnem, necnon conce– dendi litteras dimissorias ad quemlibet ordinem sacrum re– cipiendum, atque exceptis quoque rebus, quae forte ipse Minister generalis aut provincialis, hic autem de consensu Generalis, sibi reservaverit ». Superior reg. :Missionem regit ad instar Ministri prov. seu fam11uam Vicarius provincia]is. Ipse est Superior maior iuxta can. 488, n. S. Superiori reg. competunt omnes facultates :Ministri prov. excepta potestrtte a) adm.ittendi candidatos ad Ordinem; b) admittendi ad professionem simplicem aut sollem– nem; e) concedendi litteras dimissorias pro sacris ordini.bus; d) exceptis rebus speciali modo a Superioribus maiori– hus sibimetipsis reservatis.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz