BCCCAP00000000000000000001787
60 Pars altera - Singuli articuli [22J Superiores igitur provinciarum numerum sufficientem ope– rariorum in Missiones ipsis concreditas mittant, nec humanis rationibus permoveri patiantur, quasi id quod exteris Missio– nibus praestiterinti detrimentum afferret provinciae. In lo– cum enim unius: quem in .Missionem miserint) plures in pro– vincia sacerdotes perutiles Deus eis suscitabit. 1 º « Opportunum crit ut ea Instituta, quae laicos quoque fratres cooptant, studiose inquirant, qua ratione tot animae quae, Deo se tradere cupientes, ob defectum studiorum vel ob alias causas nequeunt convenienter ad sacerdotium ascendere, edoceri valeant, se quoque, eximio quidem modo, cooperari posse heroico operi Missionum. Illis enimvero maxime opus: est viris piis ac devotis, cuiusdam artis peritis, qui popnlum ad quem mittuntur artes docere atque cum alieno auxilio exstruendis aedibus, instruendis officinis, operibusque typo– graphicis operam dare possint. Ne multa: satis sit innuisse quanta bona procurare possint huiusmodi fratres, modo apte instructi, curam gerendo de catechistis indigenis, docendo in scholis inferioribus, etc. )). 11 Suppeditatio missionariorum fiat re,qulariter) i. e. omni anno aliquot novi candidati ad Missionem provinciae commis– sam destinentur, ut damna personalia ex morte et infirmita– tibus provenientia resarciantur atque ut Superiores Missionis novas stationes erigere possint. Superiores provineiarum expeditfones e seipsis praeparent e iunü•ribús sacerdotihus et laicis, et caveant ne Superiores eccl. et reg. omnj anno quasi vi unnm alterumve candidatum •extorquere debeant. Quando iuvenes sacerdotes sunt dcstinandi? In quantum possibile primo anno post absoluta studia. 'l'unc multi magis dispositi sunt ad sacrificia vitae apostolicae capessenda. Post– qua~ vero consolationes praedicationis et ministerii in pro– vincia - quamquam licite et cum merito ohedientiae - de– gustaverunt, amor apostolatus visibiliter decrescit. 1 º Ben. XV Epist. ap. .Maximum illud, 30 nov. 1919. 11 Instr. S. C. de Prop. .B'. 20 maii 1923: Anal. o. 1923, 153 et Syll. n. 112; versio latina: Periodfoa de re canonica et rnorali, Vermeersch, 1924, 118.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz