BCCCAP00000000000000000001787

58 Pars altera - Singuli articuli [21-22] Etiam provinciis, quibus Missio propria non est concredita, idem mandatum iniungitur. 7 Nec licet has eleemosynas impendere pro scholis seraphi– cis, quia forsan aliquot iuvenes tamquam futuri missionarii ibi studfa persolvunt et praeparationem remotam pro voca– tione missionaria recipiunt. Talis usus pecuniae missionariae nullo modo benedictionem divinam provincia.e afferret. Meminerint imprimís orones fratres ea omnia, quae Sera– phico Operi Missarum offeruntur,. in exclnsivum commodum Missionum Ordinis cedere, iuxta offerentinm mentem, prout in fundationis actu statutum fuit. Quilibet alius rerum obla– tarum usus omnino prohibetur. Provinciae propriam l\Iissionem non hahentes totam ~mm– mam collectam ad Centrum Directionis mittant. Si provincia suam Missionem propriam habet, quarta pars summae totalis in eadem collectae ad Centralem Directionem destinetur; quod vero superest, detractis expensis, directe a Ministro prov. ad respectivam Missionem transmittatur >). 8 Si plures Missiones alicui provinciae concreditae sunt, ..:\Ii– nistri prov. eiusque Definitorii erit eleemosynas indolis gene– ralis inter singulas Missiones, iuxta uniuscuiusque necessi– tates, dividere. 22. Officia Ministri prov. erga Missiones. << Cuilibet Superiori provinciali stricte incumbit voca– tiones ad Missiones fovere, atque candidatos rite praepa– rare, prout dicetur infra in cap. VII. Neque omittant Su. periores mentem fratrnm Iaieorum ad Missiones dirigere; hi. enim operam studiumqne valide Evangelii praec0nibus navare possunt, imo aliquando eorum auxilium prorsus necessarium est. 9 Satagant quoque omnium religiosornm animos incitare ad praestandum libenter auxilium in obti– nendo M:issionum fine, preces scilicet pro in:fidelium con– versione fundendo, adlaborando in fovendis vocationilrns necnon in colligendis eleemosynis. Imo quia obligatio ad ' Cfr. n. 22. ' Litt. circ., 2!) iun. 1947: Anal. O. 1947, 88. 89. ' Anal. O. rn23, 153 et Syll. n. 112.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz