BCCCAP00000000000000000001787

[20-21] Cap. IV - De Superioribus provincialibus 57 20. Secretarius prov. pro Missione. « Ne autem multiplicibm suis officiis nimis gravetur, Minister provincialis poterit, de sui Definitorii consensu, specialem Secretarium pro Missione constituere; cuius at– tributiones ab ipso Ministro et Definitorio statuentur >>, Non omnes Provinciales, qui Missionem creditam habent, pro illa speciali indigent Secretario. Sed fieri poterit, ut ali– qua provincia fideliter in Domini vinea laborans tantis locu– pletetur benedictionibus, ut et missionariorum numerus et Missionis progressns eiusmodi Secretarii curam exigant. Quamvis autem id fieri non contigerit, spectat ad ordinarium Secretarium provinciae omnia faeere, quae in hoc et in !'.le– quenti articulo decernuntur. 21. Oeconomus pro Missione. Subsidia ad Missionem integra mit– tenda sunt. « Insuper, si expedire videbitur, eodem modo eligere poterit oeconomum pro Missione; cuius officium sit procu– rare intra limites provinciae et sub directione Ministri pro– vincialis, subsidia temporalia pro Missione et missionariis: quae subsidia füleliter et quidem integra ad MissionenÍ transmittenda sunt >>. a) Quoad eleemosynarum administrationem oeconomus omnino ex volitntate Ministri provincialis pendet, cuius erit determinare quando et quomodo ,subsidia ad Missionem trans– mittenda sunt. b) Eleemosynae pro Missionibus pertinent ad Missionem. Ideo textus adiungit subsidia collecta integra ad Missionem esse mittenda. Hac de re Minister generalis, R:tñus P. Cle– mens a Milwaukee, ita fratres alloquitur: « Animum vestrum commonere debemus, quod eleemosy– nae pro Missionibus datae re vera ad Missiones sunt mitten– dae, aut impendendae pro Missionibns. Ciare apparet ex Sta– tuto pro Missionibus et ex voto paupertatis.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz