BCCCAP00000000000000000001787

Pars altera - Singuli articuli [14] « Revñrns P. Bernardus ah Andermatt ad pristinam con– suetudinem rediit, qua, unaquaeque provincia, iuxta vires suas, de Missionibus curam gereret specialem Missionem vel Missionis partem suscipiendo. Haec norma sancita est Sta– tuto Missionum anni 1887 1 et exinde semper fuit servata. Iuxta hanc regulam provincia qua talis onus sibi assumit stabiliendi Ecclesiam in l\1:issione sibi concredita, praedica– tione verbi Dei et institutione cleri indigenae ad praescripta et instructiones Sedis Apostolicae. Tota provincia sociata opera eniti debet in exsequendo hoc munere; unitis enim viribus obtinetur quod viribus disiunctis difficile, imo impossibile foret. Provincia ideo fit provincia missionalis. Omnes eius religiosi socii sunt missionariorum et cooperantur in praeclaro ministerio ipsis commisso. Omnes communis laboris participes :fiunt educando missionarios, procurando illis auxilia temporalia ad apostolatum neressa– ria, orationibus vero ac voluntariis expiationibus benedictio– nem coelestem implorando. Provincia et Missio unum corpus sunt in Christo. " Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent : ita multi unum corpus sumus in Christo ". 2 Singula membra provinciae, Patres, Clerici et Laici, unum quidem corpus formant cum variis arti– bus; unusquisque igitur dona naturalia et supernaturalia etiam in officium et obsequium Missionis impendere debet, et quidem secundum mensuram, quam ipse a Deo accepit. Sic Missio a S. Sede provinciae commissa habebit "Aciem ordi– natam ", quae cum abundanti benedictione laborabit, quia multi religiosi fratres támquam Moyses manus ad coelum at– tollent, et quia provincia Dei amore ardebit pro salute ani– marum. Rursus Missio ipsi provinciae benedictionem Dei affert. Deus enim. abundanter exsuperat nostram magnanimitatem. 1 Anal. O. 1887, 262; cfr. etiam: pars prima, cap. III, 2: Divisio Mis– sionum denuo agenda inter varias Ordinis provincias. • Rom. 12, 4. 5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz