BCCCAP00000000000000000001787
50 Pars altera - Singuli articuli [11-12] pertractare, item apud Pontificium Opus a Fidei Propa– gatione, aliaque huiusmodi instituta, partes Missionum agere; b) relationes et informationes exquirere, quandocum– que expedire videatur, a singulis missionariis Missionum– que Superioribus, item a Superioribus provinciarum, quae creditam sibi habent aliquam Missionem vel Missionis par– tem ». Ipsius Secretarii pro Missionibus est negotia apud S. Con– gregationem pertractare. Nec ullus missionarius insciis Su– perioribus gen. et sine Secretario comite S. Congregationem adeat. 12. Relatio annua. Archivum Missionum. « Secretarius pro Missionibus debet accuratam relatio– nem conficere de statu omnium Missionum, Definitorio ge– nerali singulis annis mense martio praesentandam. Tandem ipse documenta et acta, quae ad Missiones re– feruntur, diligenter et ordinate asservet in distincto Mis– sionum archivo, quod eius curae committatur ». Statutum mandat ut documenta, quae ad Missiones refe– runtur, in dü/tincto Missionum archivo asserventur. Archiva saepius in duas partes dividuntur : in archivum « de currenti )) et in illud « de deposito )). In primo orones scripturae anni currentis conservantur, in altero quotannis scripturae modo definitivo ordinantur et documentis annorum praecedentium adiunguntur. Ut documenta diligenter: et ordinate asserventur, sequen– tes regulae erunt valde utiles: a) Modo hrevi, sed omnino legibili, super unaquaque epístola notetur nomen Missionis ad quam pertinet - dies - et argumentum. b) Folia non componantur, sed paginae apertae rema– neant. e) Aliquoties in anno separentur epistolae maioris mo– menti ab aliis quae fere nullius sen minoris sunt momenti, quaeque ad tempus tantum conservantur.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz