BCCCAP00000000000000000001787

44 Pars altera - Singuli articuli [3] quia exaratio Regulae et fundatio Ordinis eum usque ad an– num 1223 occupavit; postea vero gravissimis morbis afllictus, quacumque spe Missiones aggrediendi destitutus est. Eius sollicitudo et tenacitas in suscipiendis et exequendis Missionibus fundata erat solidissimis rationibus et virtnti– bus. Inter causas moventes principaliter elncet: desiderium mart.vrii, zelus animarum et bonum exemplum fratribus prae– standum. Sunt missionarii, qui multitudine labornm et numero con– versionum S. Franciscnm longe antecedunt. Zelo autem mis– sionario nullus eum praecedit. 4 Iuxta igitnr mentem et exemplum Sanctissimi Patrfar– chae, vocatio ad Missiones est culmen vocationis seraphicae atque perfectior Ordinis Minorum finis. Quapropter, historia teste, omnes Fratres Minores sanctitate conspicui, ita voca– tionem suam intellexerunt, ut fructum suae orationis, soli– tudinis et mortificationum constanter effuderint in proximo– rum salutem, clarum virtutum exemplum et apostolicum la– borem per totum vitae suae cursum praebentes, prout vires suppetebant. Inspicite, quaeso, et videbii:is, fere nullum fra– trem minorem culmina sanctitatis sola vita solitaria atti– gisse. Id clarissime ostendH vita i-;eraphici Patris, S. Antonii Patavini, S. Bonaventurae, S. Bernardini Senensis, S. Io– sephi a Leonissa, S .. Laureni:ii a Brundusío, S. Fidelis a Sig– maringa, aliorumque plurimorum, quorum nomina gloriosa su:fficit memorari, ut illorum vitae apostolicae meminerimus. Quare Hli sacerdotes a vocatione seraphica et a scopo Or– dinis defecisse dicendi sunt, qui zelo animarum carent. Ipsi enim, si forte reperiantur, desidiae intenti, nec propriam sa– lutem curant, nec alienam; sed disciplinae laxitatem suis commodis faventem magnum bonum aestimant, cum ipsi, hac vivendi ratione, revera sint non parvum Bcdesiae malum, et tamquam molestae parasitae vitam eius spiritualem oppri– munt, causaque sunt, cur mundus omnes religiosos despiciat, ac de ignavia accuset. Redeant ergo omnes ad locum honoris, • Anal. o. 1924, 205. 206.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz