BCCCAP00000000000000000001787
¡¡¡¡¡¡t,;t4R4!ii:s:;:;.w4 ;;; 1414#MM4U: !l ;;;s $1 M Jij( JI.! ;zq Ü.,J:SJJWM h. ; ti ;: 1 ¡¡¡;¡ A sm:::w a 1.AU : lt :; 4@1,h! 9/4@ .& J ,1 (3) Cap. I - De :M:issionum fine promovendo 43 Sanctum Patriarcham Franciscum, voce a Cruci:fixo pro– lata, ad Ecclesiam reparandam ab ipso suae conversionis exor– dio vocatum fuisse, nemo est qui ignoret. Cum vero progressu temporis, teste S. Bonaventura, ad vitam in Christo abseon– -ditam per altissimae contemplationis intuitum trahi fortiter .sentiret atque anceps haereret, an ad contemplationem vel ad praedicationem vocaretur, per revelationem B. Silvestro et S. Clarae factam indubitanter didicit, se et suos vocatos esse .ad salutem animarum procurandam, ad imitationem Dei Fi– lii, qui e sede maiestatis suae descendit, ut peccatores quae– reret, doceret redimeretque in ara crucis oblatus. Exinde ma– gno actus spiritus ardore, et saluti animarum nihil praefe– rendum esse dicens, illico exiit e solitudine et coepit praedi– ,care, mire coniungens usque ad vitae suae terminum cum praedicatione contemplationem: voluitque ut haec duo essent sui Ordinis fines praecipui, ita ut Fratres Minores oratione .ad proximum verbo et exemplo iuvandum se praepararent. Quare a spiritu impulsus est, ut verbum salutis inter :fideles et infide]es disseminare statlm optaret et multos discip1:1los in varias mundi partes mitti vellet. Sed seraphicus Pater « fratribus suis nihil imponere vo– Iuit, quod ipse prius non portaverit ». Ideoque merito diei potest primus missionarius Ordinis Minorum) cuius est in– stitutor, legifer et exemplum. Anno 1212 Syriam petivit, sed ventis contrariis ad ]itora slavonica depulsus, cum aliam navim Syriam versus nnvi– gantem non invenerit, in Italia:m reverti coactus est. Mari intercluso, iter terrestre arripuit, ut Italiam, Galliam, HiApa– niam peragrans, in Marrochium veniret. Cum esset in Hispa– nia gravi correptus morbo, ab incoepto itinere destitit et anno 1214 vel 1215 ad S. Mariam Angelorum reversus est. Quatuor inde transactis annis ad Missionem ínter infideles tertio per– rexit. Cum aliquibus fratribus profectus est in Aegyptum, ut Evangelium Christi soldano annuntiaret. Spe fructus amissa, gressus suos ad aliam Missionem, Syriam scilicet, direxit. Tandem anno 1220 in Italiam rediit. Deinde vero usqu2 ad finem vitae suae aliam Missionem aggredi omnino non potuit,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz