BCCCAP00000000000000000001787

40 Pars altera - Singuli articuli [1-2) sibi sedem constituerunt; sed Evangelium praedicantes omni creaturae, Ohristi fidem invexerunt in regionem, quae unicui– que obtigerat, et proprio sanguine confirmarunt. Longe sit ergo a missionariis propositum mansionem perpetuam sibi et suo Ordini stabiliendi; sunt enim operarii a Domino vineae conducti, ut eam operentur, non autem ut tamquam propriam possideant. Idcirco missionarii illi, qui de perpetua :Missio– nis dominatione solliciti sunt, nullo modo fideles invenientur dispensatores, ut ex dicendis patebit, et ita agerent tamquam non essent operarii in vinea Domini, sed ut domini in vinea propria, quam cedere nollent, si forte S. Sedes opportunum iudicaverit, eam totam vel in parte alii Ordini vel clero indi– genae committere. 2. De Missionum ;fine. « Praecipuus et immediatus :M:issionnm finis est, ut Evan– gelium in:fidelibus, haereticis et schismaticis praedicetur, qui vera :fide suscepta Christi ovile ingrediantur; tum vel magis, ut in locis curae missionariorum concreditis Ecclesia Christi stabilia.tur, erecfü; oratoriis, scholis, orphanotro– }Jhiis aliisque locis piis, non omissis, quamprimum :fieri poterit, institutione cleri indigenae et propagatione status religiosi apud ipsos indígenas, ad normam Codicis iuris ca– nonici ac Instructionum Sedis Apostolicae ». 3 Factum ipsum, quo S. O. de Prop. F. missionarios suos mittit in regiones ethnicorum et acatholicorum, non vero in terras catholicorum, qui pacifice pascuntur a suis Episcopis et sacerdotibus, apprime demonstrat, finem principalem Mis– sjonum esse infidelium vel acatholicorum conversionem. Atta– men non sufficit messem Domini colligere, nisi etiam conser– vetur et melior reddatur. Huius autem oonservationis quae– nam spes erit in terris infidelium, quanidiu deerit clerus in– digena? • Cfr. can. 305; Ben. XV Epist. apost. Ma.Timum illud, 30 nov. 1919; Litt. circ. S. C. Prov. Ji'., 20 mai. 1923, n. III; Pii XI Litt. ene. Rerum EccZesiae, 28 febr .. 1926; Instr. S. C. de Prop. F., 19 mart. 1937.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz