BCCCAP00000000000000000001787
32 Pars prima - Principia generalia et Collegium Missionum ab ipsa Curia gen. 2. Nominetur Se– cretarius pro Mi1-sionibus, qui depend<~at a Ministro gen. et in omnibus nomine Ministri gen. agat; ipse per aliquod tem– pus in Missionibus versatus sit et qualitates habeat, quae pro Procuratore requiruntnr. 3. Collegium, prout et l\fissiones, sub auctoritate veniat Ministri gen., in quantum auctoritati Ordinis subicitur, regaturque a Superiore, qui diversus sit a Secretario Missionum. 4. Designatio Secretarii Missionum et Superioris Collegii spectat ad Curiam gen., confirmanda ta– men est a S. Congregatione )). Hi sunt eventus, qui Mü,sionum restaurationem praeces– serunt. Anno 1858 opera et studium novam vitam l\Iissionibus infundendi collata fuerant, mediante institutione Procurae Missionis, ad hoc excogitata, quae exclusive pro Missionibus adlaboraret. Sed cum extra corpus Ordinis posita esset, im– par fuit finem suum fructuosius assequi. Nunc vero Missiones redierunt sub vera et immediata iurisdictione Ministri gen.; iste adiuvatur a Secretario l\Iissionum, qui non proprio no– mine, sed sub directione et nomine Ministri gen. laborat. Unitas directionis est necessaria. . Eo quod Missiones positae sunt sub Ministro gen., unitas in directione restituta est, quae necessario optimos fructus producit. Supremum Caput Ordinis indigentias prae ceteris noscit, et efficaciter sublevare potest non solum « ex gratia status>>, sed etiam ob quotidianam experientiam omnium re– rum alicuius momenti, quae ínter fratres eveniunt. Scit etiam infirmitatum varietates et remediorum differentias, et dum ad res Ordinis attendit, Missionum negotia non negligit, ac vicissim. Unde utilius ac prudentius eligere potest mittendos, efficacius promovere vocationes veras., et falsas excludere. Iam vero patet, quod simplex l\fissionum Procurator, qui solus in praxi Missiones gubernabat, cum minore potestate et auctori– tate similía peragere poterat: imo haud raro disponere debe– bat sortes eorum, qui mittendi erant, cum vera displicentia Provincialimn; proinde gravosus fiebat provinciis, et conse– quenter minus utilis Missionibus.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz