BCCCAP00000000000000000001787

26 Pars prima - Principia generalia, ce) Ratio est reddenda: Ab iis qui soli v'ivunt: « quolibet saltem anno Superiori regulari vel eius delegato exhibere debent libros accepti et expensi, sincere declarantes quidquid habeant residui vel forte debiti » : n. 123, etiam nn. 85. 86. « Debent in librum referre, quas acceperint Missas cum suis eleemosynis, atque accurate aanotare, quibus satisfece– rint; qui liber a Superiore regulari per se vel per alium se– mel saltem in anno examinabitur )) : n. 88. A Su,periore locali libri accepti et expensi, sicuti liber Missarum Superiori regulari exhibeantur prout supra nota– tur pro iis, qui soli vivunt )) : nn. 123. 86. 88. « Libri autem administrationis a Superiore et saltem ab alio sacerdote, designato a Discretorio Missionis, subscriban– tur )) : n. 123. A Superiore regulari: « in relatione annua Ministro gene– rali ac etiam provinciali accuratam rationem reddat admi– nistrationis bonorum ad rnmm Ordinis in tota Missione exi– stentium, per documentum ab ipso Superiore et Discretis sub– signatum )) : n. 124. Neomissionarii quoque, « cum ad Missionem pervenerint, coram Superiore regulari se sistant eique tradant omnem pecuniam, quae sit residua, de singulis expensis in itinere factis rationem reddentes )) : n. 68. Missionarius in provinciam reversus « quamprimum Mi– nistrum provincialem adeat, ei exacte rationem reddat de iti– nere peracto et de impensis factis eique omnem quae supersit pecuniam tradat )) : n. 106. dd) .Aliae normae quae sequendae sunt. « Bona, usui Ordinis concessa, moderationi Superioris re– gularis unice subsunt, cuius proinde erit ea gerere per se vel per oeconomum ab ipso de consensu Discretorii deputan– dum )) : n. 120. << Normae a Superiore vel ab oeconomo in administratjone servandae, salvis praescriptis iuri8 communis, eaedem prorsus

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz