BCCCAP00000000000000000001787

22 Pars prima - Principia generalia « Ad cognitionem nostram pervenit aliquos ex ista Mis– sione (speramus paucissimos) oblitos esse suum statum ca– puccinum et filiorum S. Francisci ac eminentem dignitatem missionariorum; tamquam :filii rebelles recusant observare Ordinationes ultimi Capituli generalis in eo, quod vero/3 a falsis Capuccinis distinguit, i. e. in eo, quod pertinet ad s. paupertatem, cum praetextu, quod a S. Congregatione pri– vilegium obtinuerunt habendi peculium particulare de eoque suo arbitrio disponendi. •Quam ob rem ex o:fficio eos adverti– mus ipsam S. Congregationem, quam adivimus, nobis signi:fi– casse hanc non esse mentem S. Sedis, quando concedit licen– tiam utendi pecunia. Re vera ipsa saepimr reprobavit abusum illorum missionariorum nostrorum, qui nimis laxe dictam li– centiam interpretantur; praesertim in Instructione diei 3 dec. 1869 loguendo de nostris missionariis, qui soli vivunt, in § 7 declaravit: "missionarii capuccini ratione voti pauper– tatis, quod eis Ecclesia commendat, et ratione eminentis di– gnitatis missionarii apostolici debent esse alieni a rebus tem– poralibus "; et in § 8: " violant votum paupertatis, si ad suum arbitrium disponunt de pecunia nec rationem dant Su– perioribus, vel si non ponunt in commune depositum, quod su– perest ex veris et praesentibns necessitatibus ". Insuper in regulis approbatis die 1.1 dec. 1871 S. Congregatio in art. V, § 2 declarat proprietarios illos missionarios capuccinos, qui arbitrio suo pecuniam erogant et nolunt eam ponere in com– mune depositum; etiam decrevit illos, qui cum Superiore in– simul vivunt, non posse uti facultate de usu pecuniae. De " Chile " autem ipsa S. Congregatio permittendo ere– ctionem conventus in civitate " Santiago " et aliarum resi– dentiarum mandavit expresse in §§ 1 et 5 decreti diei 26 iul. 1852, ut religiosi ibi degentes viverent cum plena et perfecta observantia Regularum Ordinis et vitae communis. Omnia ista documenta et multa alia., quae omittimus, de– monstrant non esse mentem S. Sedis dare nostris missionariis licentiam absolutam et permanentem, sed limitatam ad sim– ,plicem usum in aliquibus casibus urgentioris necessitatis, si– cut explicite notatur in ipso folio " pro suis urgentibus ac

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz