BCCCAP00000000000000000001787

182 Pars altera - Singuli articuli [143-144J gia sempe1· consuevit. Licet ergo pro nüssionariis nostris suf– fragia fiant, sicut pro ceteris religiosis Ordinis, nihilominus in provineiis respectivis, cum ipsi ad venerabilem ac selectum operariorum apostolicorum coetum pertinuerint, et ut zelus apostolicus mag'is ac magis foveatur, specialia pro illis et pro omnibus qui l\iissionibus opem tulerunt, suffragia fieri oportet. CAPUT xn DE HUIUS STATUTI EXSECUTIONE 144. Statutum ab omnibus exsecutioni mandetur. ,, Cum ex observantia huins Statuti non parum pen– deat religiosa atque apostolica missionariorum Ordinis in– stitutio, ac proinde etiam progressus Missionum et anima– rum salus, omni studio nitendum est, ut ab omnibus Su– perioribus et snbditis, ad quos spectat, exsecutioni man– detnr JJ. A :fideli observantia legum, quae nos dirigunt in bonum et avertunt a malo, omnia bona promanare, nullus cordatus ambigere potest. Primo enim sacrosanctum J,Jvangelium omnibus datum fuit ah ipso Filio Dei, ut sancti efficiantur. Deinde Regulam dedit nobis Deus per servum suum Franciscum, ut ad perfectiorem. Evangelii observantiam sine intermissione curramus. Prae– sens tandem Statutum pro missionariis nostris S. Sedes ap– probavit et observari mandavit, ut ipsi, inter multíplices apo– stolici mmieris labores, certissimam normam habeant Evan– gelio et Regulae firmiter inhaerendí. Si ergo omnes, ad quos spectat, statutum fideliter obser– yayerint, nulla deordinatio in Missionibus et in provinciis erit deinceps lamentanda. Econtra, quis non videt confusiones et mala ex eius ne– glectu superventura? Totis igitur viribus nitendum est! ,ut ab omnibus cognoscatur ac fideliter observetur.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz