BCCCAP00000000000000000001787

178 • •' .Pars altera - Singuli articuli .• [137-138] OAPUT XI DE MISSIONARIÍS. INFIRMIS ET DE DEFUNOTIS 137. Caritas Superiorum erga missionarios inñrmos. « Si qua in re Superiorum caritas et diligentia sint optandae, maxime vero in cura infirmorum et senum; quare. sicut praecipit Regula 1 et praescribunt Constitutiones, ~ solatium ipsis a:fferant, et cuiusque, quantum in ipsit-: est. tam animae qnam corporis provideant necessitati >>. 138. Valetudinarium. (( Pro cura intirmorum et senum, habeatur in loco tem– perato et salubri cuiusque Missionis vel regionis, va.Jetudi– narium, omnibus necessariis instructum; quQd optandum Pst, ut constituatur in ipsa domo canonice erecta ad prae– scriptum in n. 73, vel salt;em in aliqua maiore residentia, in qua exstet religiosa communitas, ad hoc ut affiictatii,; confratribus melius provideatur ». Cura infirmorum inter ea enumeratur, quae S. P. Franci– sco magis cordi erant, quippe qui in infirmis cerneret I,)omi– num Iesum, qui pro nobis factus est infirmus et dolens. Quare a priscis Ordinis temporibus in qualibet provincia pro fratri– bus infirmis destinatus fuit locus, in quo ipsi fraterna cari– tate curarentur. Si ergo infirmaria in locis erecta est, in qui– bus opportuna auxilia non desunt, multo magis in locis Mis– sionum est erigenda, ubi missionarii infirmi omni fere auxilio sunt destituti. Caritas ergo et iustitia clamant, et Missionum bonum poscit, tum missionariis infirmis, tum senibus, tum fatigatis et debilibus, in ipsa l\fissione esse providendum de loco apto et omnibus necessariis instructo, ad quem se reci– pere poi-isint. Quoad senes vero, qui in :Missionis laboribus vitam insumpserunt et vires, quid iustius eo, quod in illa cuius aeri et vivendi modo sunt assueti, refugii et quietis lo– cum inveniant? Si enim post tot annorum absentiam ad pro- i Cap, VI. 2 Nn. 121, 122.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz