BCCCAP00000000000000000001787
150 Pars altera - Singuli articuli [115-117] 115. Quaenam sunt bona Missionis? « Porro bona Missionis sunt : a) domus, terrae, eccle– siae, oratoria, coemeteria, scholae, hospitalia, et respecti– vae dotationes, aliave mobilia et immobilia, quae intuitu Missionis data sunt vel acquisita; b) item, subsidia quae– cumque, Missioni vel missionariis intuitu Missionis collata, sive a personis particularibus, sive a societatibus, vel forte etiam ab ipsis guberniis civilibus; e) potissimum vero, elee– mosynae, quae praebentur a certis Operibus ad iuvandas Missiones institutis, ínter quae recensenda sunt : Opus a Fidei Propagatione, Opus S. Infantiae, Opus a S. Petro Apostolo ». 116. Quid statuit Instructio diei 8 dec. 1929? « Quare, iuxta Instructionem S. Sedis, 1 in Superioris ecclesiastici potestate sunt opes et media Missionis. In eius manu sint oportet subsidia quaecumque Missioni data, sive haec ab operibus missionalibus Propagationis Fidei, San– ctae Infantiae, S. Petri Apostoli pro clero indigena, alüsve huiusmodi perveniant; sive alio modo a christifidelibus vel etiam ab ipso Instituto, cui Missio est credita, oblata sint, sive a gubernio civili aliove qualicumque caritatis vel hu– manitatis opere elargita fuere. Haec quidem omnia cum suo Consilio ipse administrat, sicut et fundos mobiles atque immobiles Missionis, atque de iis, salva determinata spe– dfice destinatione donorum, pro necessitate et utilitate Missionis libere disponit ». <Juinarn haec bona acquiruntur? In Missionibus ubi erectae non sunt quasi-paroeciae, mis– ,sionarii haec bona acquirunt, non quidem presso sensu tali christianitati, nec forte tali ecclesiae, sed ipsi Vicariatui. 2 117. Quaenam sunt bona usui Ordinis destinata.? « Usui Ordinis destinata censentur: a) domus seu resi– dentiae, cum adnexis ecclesiis, coemeteriis et hortis, quae sumptibus Ordinis vel benefactorum pro fratrum commu– nitatibus, qua religiosis, erectae fuerint, servatis ceteris 1 Instructio s. C. de Prop. F., 8 dec. 1929. ~ Monita Nanlcinensia, vol. 1, n. 134, Zikawei, 1988.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz