BCCCAP00000000000000000001787

[109] Cap. VIII - De disciplina vivendi et laborandi 147 Art. VI - DE PilAil:C'EDENTIA IN MISSIONE 109. Inter fratres eiusdem lVIissionis. « Praecedentia inter fratres missionarios eiusdem Mis– sionis, sive ad unam sive ad plures religiosas provincias: pertineant, iisdem prorsus normis determinatur, ac pro, religiosis unius eiusdemque provinciae, iuxta Ordinationes capitulares J>. 80 Quoad praeeedentiam usus antiquus valde discrepat a nor– ma, quae per Statutum anni 1893 introducta fuit. Ante annum 1893 antianitas inter missionarios in Missio– num locis computari coni:-uevit a die, quo in Missionem le– gitime advenerunt. Ita quoque stabilitum fuit in primo Sta– tufo anni 1893. Attamen, quia in Missionibns provinci.is commissis serva– tur disciplina regnlaris respectivae provinciae, supplicatum fuit S. Oongregationi, et ipsa anuo 1893 annuit, servandum esse inter fratres ius praecedentiae sicut in provincia. Etiam . in Statuto anni 1938 definitum est, praecedentiam inter mis– sionarios iisdern normis deterrninari ac pro religiosis unius eiusdemque provinciae, iuxta ()rdinationes capitulares, ita ut nemo in Missione praecedentiam habeat, cui per easdem Ordinationes non sit concessa. De praecedentia Discretorum Superioris reg. a) Discretis collegialiter congregatis competit praece– dentia prae omnibus missionariis, quia considerandi sunt ut veri Superiores l\iissionis. Secus .Discreti Missionis non gau– dent nec privilegio, nec praecedentia, nec titulo, quia neque Statutum pro Missionibus 11eqne Ordinationes Oapitulorum gen. eos inter privilegiatos enumerant. b) Superiore reg. absente a Missione, non a residentia 7 vel impedito, vel vacante officio Superioris, primus Discretus eius vices gerit et praecedentiam prae aliis rnissionariis habet, quia tune munere Superioris fungitur. •° Cfr. Ordin. capit., cap. XIII, art. II.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz