BCCCAP00000000000000000001787
[100-101] Cap. VIII - De disciplina vivendi et laborandi 139 Quia statum clericalem dedecent, missionarii prohibentur: a) Exercere artes religiosis indecoras, uti officia caupo– num, et taberniorum. b) Arma gestare, nisi quando iusta timendi causa subsit. e) Indulgere venationi. Iuxta auctores clamorosa vena– tio (chasse a courre; Treibjagd) prorsus prohibetur, sed mo– deratus usus venationis privatae permittitur. d) Ingredi sine necessitate, aut alia iusta causa ab Or– dinario probata, tabernas aliaque similia loca. 101. De iis, quae a clericali statu sunt aliena. « Ea etiam quae, licet non indecora, a clericali tamen statu aliena sunt, vitent: sine apostolico indulto medici– nam vel chirurgiam ne exerceant; officia publica, quae exer– citium laicalis iurisdictionis secumferunt, ne assumant >>. 61 a) Sine indulto apostolico missionarii prohibentur me– dicinam aut chirurgiam exercere. Valet haec prohibitio pro omnibus clericis et religiosis. 65 Minime vero prohibetur: praebere remedia quorum cogni– tio, praeparatio et usus specialem pharmacopolarum scien– tiam non requirit; docere methodum utendi lotionibus et bal– neis; cura uti, etiam ad normam artis medicae, proximis vel familiaribus praestita; assistendo in:firmis ea omnia caritatis servitia eis reddere, quae gravem incisionem non requirunt. Imo « optandum est ut missionarii habeant apud se quas– dam ex vulgaribus medicinis, e. g. " quinina ", quas, data occasione, aliis praebere possint titulo eleemosynae et cari– tatis >>. 66 Ordinariis datur facultas a S. C. de Prop. F. << permit– tendi suis missionariis ut ad finem Regni Christi amplins di– latandi, medicinam et chirurgiam exercere valeant, dummodo in istis artibus periti sint, in curandis iniirmis alterius sexus 64 Cfr. can. 139 coll. cum can. 592. 65 Can. 139, § 2 et 592. '" Primum Conc. Sinense n. 74H.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz