BCCCAP00000000000000000001787
138 Pars altera - Singnli articuli [99-100] porali moveri, iam ab anno 1659 strictissime istis prohibuit sub poena immediatae revocationüi a Missione, quominus po– liticis rebus se immiscerent. Has veritates S. C. iterum ac saepius mis~donariis incul– cavit. << Ut rebus politicis nec animum ullo modo occupatum habeant nec operam qualemcumque impendant... Cuivis im– moderatae propensioni erga saecularia terrestris patriae ne– gotia renuntiare debet (missionarius). Quae cum quidem sem– per, tum praecipue in hac nostrorum temporum asperitate instantioris sunt necessitatis. Numquam enim sicut in prae– senti... taro multi acrium aemulationum et dissentionum fo– mites penes nationes exarserunt... Circa populorum studia de una potius quam alia civilis regiminis forma, aliaque de rebus mere politicis missionarii catholici curent omnino nen– tri parti se addieere ... Vitent patrii sermonis inter alienige– nas propagandi studium >>. 61 « Inde minister Ohristi maxima prudentia hac in re pro– cedat. Linguae maternae populi foveat, usus et mores indi– genarum, quae nullatenus laedunt legem Dei et Ecclesiam numquam proprio motu immutet, in scholis historiam populi doceat, omnemque industriam adhibeat ut excultiores saltem fi.deles res nobiliores, glorias et pulchritudines nationis co– gnoscant et amore prosequantur ». 62 100. De iis, quae statum clericalem dedecent. « Abstinendum quoque ab iis omnibus, quae statum cle– ricalem dedecent; indecoras artes ne exerceant; arma ne gestent, nisi quando insta timendi causa subsit; venationi ne indulgeant; tabernas aliaque similia loca sine necessi– tate aut alia certa causa ab Ordinario loci probata ne in– grediantur ». 63 61 Cit. Instr., 6 ian. 1920. 62 Litt. circ. Min. gen. P. Clementis a Milwaukee, 29 iun. 1947: Anal. O. 1947, 87. Cfr. etiam Anal. O. 1888, 21-:!3; de peste nationalismi: Anal. O. 1930, 18. •• Cfr. can. 138 coll. cum can. 592.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz