BCCCAP00000000000000000001787

[98-99] Cap. VIII - De diseiplürn vivendi et laborandi 131 tamquam :filios recipere ac de illis curam habere. Ista gra– vissima onera arctissimo nexu iunguntur iuri ürdinis et pro– vinciarum illos dirigendi, atque sciendi quio in Missi.onibus agant; quia ex lege ipsa naturali quodlibet onus inri unicui– que est relativum. Ergo prorsus iniustum est, Ordinem ad praedicta teneri, et missionarios erga Ordinem tamquam ex– traneos se habere, Superioribus labores et fructus sui mini– sterii occultantes, eorum vigilantiam et directionem vitantes, ei ad ipsos tantummodo confogientes, ut ab eis in adversis protegantur. Sed Superiores nulJimode illos defendere pote– runt, quorum labores et merita ignorant; et quia studium occultandi opera sui ministerii, quae Superioribus ex obe– dientia manifestare debent, eis indicium praebet, illos parum aut nihil fecisse relatu dignum. Art. IV - Dru VI'l'ANDIS QUIBUSDAM NIWOTIIS BJT OFFICIIS ~9. Abstinendum a rebus politicis. << Missionarii omnes, sive Superiores sive subditi, ab– stineant prorsus a rebus politicis. Meminerint '' non homi– num debere se imperium propagare, sed Ohristi, nec pa– triae, quae hic est, sed patriae quae sursum, cives adicere. Ac miserrimum sane foret, si qui ex missionariis ita suae dignitatis immemores viderentur, ut potius de terrena pa– tria quam de coelesti cogitarent, eiusque plus aequo stu– derent potentiam dilatare gloriamque super omnia exten– dere " >>. 60 In:fideles et acatholici, cum capere non possint spiritum et :finem, quibus missionarii ducuntur, aliquando suspicati sunt, illos occultum :finem temporalern intendere atque peri– culmn civili gubernio parare. Proinde fidei propagationi in– terdurn obstiterunt et persecuti sunt missionarios et neophi– tos tamq1mm auctores vel complices occultae conspirationis. Propterea S. C. de Prop. :r,~., ut eiusmodi impedimenta aver– teret atque in:fidelibus suaderet missionarios nullo fine tem- "º Ben. XV Epist. ap. Maximnm ill1td, 30 nov. 1919; Instructio S. C. de· Prop. F., 6 ian. 1920, nn. 1-3: Anal.. O. 1925, 140 et Syll. n. 77.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz