BCCCAP00000000000000000001787
132 Pars altera - Singuli articnli [93-94] aliis nationibus loquantur eadem prorsus observantia, qua ipsi ab alienis de sua patria sermonem haberi desiderant. Quam circa rem, prae mente insuper habeant, nitere gen– tes non pancas, in quibus opus missionale exercetur, antiguo nobilique vitae cultu. humanitateque; ita ut ipsae aegre indi– gnanterque ferant si indiscriminatim cum füi populis recen– seantur et quasi aequentur, qui passim minns evoluti, ut di– citur, habentur. Neque fas esto ex singulis casibus generalem ingerere ininriosam et falsam de cuncto populo opinionem )). 52 e) De munere apostolico. De zelo pro conversione infideliiim. « Cum gentilium conversio ad Ohristum Dominum :finis praecipuus Missionum existat, ad eam toto animo intendant missionarii. Huic fini cuneta cedant, omnia inserviant; quod– quod obstaculum illico removeatur, omne medium aptum avi– de appetatur et adhibeatur. Iniquo infidelitatis regno magnum fortemque semper mis– sionarius animum opponat: perpetuo velle et constanter eniti debet ut omnibus paganh,, quotquot sunt qui ad ipsius distri– ctum pertinent, media salutis saltero offerat, et secundum hanc intentionem orrmia pro viribus deliberet ac disponat. Animum numquam despondeat, parva lucra non despiciat, neque de uberiore messe habenda desperet. Voluntatem labo– randi et semper nova tentamina exhibendi in se acuat et sti– mulet, neque sola cura gregis iam fidelis sit contentus, qui potissimum ad conversionem infidelium missus fuit )). 53 94. Ritus et Rubricae. . << Rubricas, ritus et caeremonias S. Romanae Ecclesiae missionarii omnes inviolabiliter servent. Et si quis contra– rios usus ex longaeva consuetudine radicatos invenerit, qui nulla authentica sanctione ecclesiasticae auctoritatis com– petentis fulciantur, illos deferat Ordinario loci )). " Anal. O. 1939, 192. "" O. P. n. 55.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz