BCCCAP00000000000000000001787

[93] Ca.p. VIII - De disciplina vivendi et la.borandi 131 Ioci in diariis, foliis vel libellis periodicis scribere vel eadem moderari )). Quoad editionem librorum hic articulus inculcat praescri– pta generalia Codicis et Constitutionum Ordinis. Omnium librorum qui publicantur, duo exemJ:>laria mit 0 tenda sunt ad S. C. de Prop. F., ad Ministrum gen. et prov. Si forte imprimantur libri linguis generaliter in Europa ignotis vel litteris extraneis, auctores ne obliviscantur poner-e modo legibili in prima pagina uniuscuim1que libri totum titu... lum lingua latina vel alia lingua, quae generaliter compre– henditur. Aliter libri non servirent in bibliothecis et eorum transmissio prorsus inutilis evaderet. De modo scribendi. S. O. de Prop. F. die 9 iun. 1939 dedit Instructionem circíli prudentiorem de rebus missionalibus tractandi rationem (: « Non semel animadvertit haec S. C. in Jibris de opera mis– sionali... ita aliquando depingi mores, cnltum, indolem, sta– tum gentium quibus advehenda est Oatholica Fides, ut vi– deantur potius mala quam bona afferri. Quodquidem nullo adverso animo fieri, quin potius co solummodo consilio ut ardentior excitetur amor in fratres nondum luce Christi fruentes abundantioraque auxilia suppeditentur operibus re– ligionis et caritatis, nemo certe dubitaverit; id tamen quarn absonum sit a mutua inter popnlos urbanitate, quanto imo aequitatem' laedat et institiam, qnantam denique indignatio– nem iure in iis gen tibus excitet de quibus h uiusmodi narran- • tur, facile patet cuivis consi<1eranti quid ipse sentiret si de sua ipsius patria pariter loqn(>nte:;; nosset exteros. Eo magis autem omnino devitanda apparet talis se gerendi ratio, quod opinionem ingenernre potest falsam et missiona– riis iniuriosam eornmque ministerii successui perniciosam: eos scilicet non accedere ad gentes ea cum cordis caritate, qua, non metientes aUos modulo suo, stndeant aperto et pro– penso animo eos comprehendere et exü,timare et amare. Itaque S. haec Congregatio enixe commendat omnibus de re missionali sive scripto sive sermone tractantibus, ut de

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz